8:717 717 SERVETI EPISTOLAE AD CALVINUM. 718 cilio a nobis ereptus filius Dei, fugata ecclesia, a abominationes omnes legibus decretae. Hinc transierunt tempus et tempora et dimidium temporis j anni mille ducenti sexaginta. Decimum octavum signum: Sicut Christus ad tres annos cum dimidio docuit, et ad coelestia aedificavit; ita papa ad tres annos cum dimidio coelestem doctrinam Christi destruxit. Decimum nonum signum: Ad tres annos cum dimidio esse claudendum coelum, ex Elia signum est manifestatum. Vicesimum signum: Mensium quadraginta duorum est eadem desolatio, et ecclesiae conculcatio {Apoc. ll, 12 et IB). [pag. 667] Vicesimum primum signum: Ad tres dies cum dimidio iacuerunt cadavera Mosis et Eliae {Apoc. ll). Legis et prophetarum habent papistae literam, ut cadaver, et spiritum non intelligunt, litera iudaizantes. Vicesimum secundum signum: Quod in solitudinem et deserta loca fugiendum fuit hoc toto tempore, ut post Christum ait Ioannes. Nullibi hactenus licuit^ nec licet adhuc, ecclesiam veram congregare. Si qui sunt bene sentientes, seorsim per deserta et solitarii latitant, ob maximam persequutionis tyrannidem. Vicesimum tertium signum: Partus ecclesiae, et post partum fuga. Quum primum peperit ecclesia, et in cordibus credentium Christum generavit, fugata est {Apoc. 12). Vicesimum quartum signum: Raptus filii Dei, cum ecclesiae fuga. Ab eo tempore non amplius fuit Christus nobiscum, ut ait ibi Ioannes. Vicesimum quintum signum: Quod draco coronatam bestiam in papali sede collocavit {Apoc. 18). Vicesimum sextum signum: Tres spiritus blasphemiae, quod trinitariorum illusiones fecerunt (Apoc. 16). Vicesimum septimum signum: Homo peccator in templo Dei sedens, quasi Deus in terris {2. Thess. 2). Vicesimum octavum signum: Mysterium iniquitatis huius papae, hominis peccatoris, quod iam tunc incipiebat, ut ait ibi Paulus. Quia ab apostolorum tempore, et ex ipsa apostolorum persona, hanc autoritatem sibi sumit, magno iniquitatis mysterio. Vicesimum nonum signum: Quod spiritu oris Christi sit conficiendus hic homo peccator, id est, per spirituales Christi ministros, per quos aget spiritus oris Christi veritatem illustrans. Tricesimum signum: Michaelis et angelorum pugna {Dan. 12 et Apoc. 12). In tempore itio regni Antichristi, ait Daniel, post annos mille ducentos sexaginta regni eius, consurget [pag. 668] Michael stans pro filiis populi Dei et erit tempus maximae angustiae. Vidit Ioannes futuram post annos mille ducentos sexaginta hanc coelestem pugnam. Coelestia et terrestria contra draconem et Antichristum iam