7:717 CONFESSIO GEBENNENSIS ECCLESIAE MINISTRORUM DE SACRAMENTIS BERNENSIUM SYNODO OBLATA MENSE MARTIO 1549. I. Quum in hunc finem Dominus sacramenta instituerit ut per ea gratiam suam nobis testetur atque obsignet, ut vera sint gratiae Dei testimonia et sigilla, vere nobis exhiberi oportet quod figurant. l) II. Porro sacramentorum veritas in Christo continetur: sed ut ea melius constet, priore loco statuendus est Christus ipse, tanquam substantia et fundamentum; deinde fructus et vis mortis ipsius et quaecunque ab ipso nobis proveniunt bona. III. Hic ergo sacramentorum finis est: primum ut Christo potiamur tanquam bonorum omnium fonte; deinde, ut beneficio mortis eius reconciliemur Deo, spiritu eius renovemur in vitae sanctitatem, iustitiam denique et salutem consequamur. IV. Ita in baptismo considerandus primum est ipse Christus cum suo sanguine, deinde ablutio et vitae novitas quae inde manant. In coena primum locum obtinent corpus pro nobis crucifixum et sanguis in cruce fusus, deinde peccatorum expiatio, ius adoptionis, vitae novitas, et quaecunque ad vitam aeternam spectant. V. Ergo quicunque rite et pie utuntur sacramentis, Christum, ut illic nobis offertur, una cum spiritualibus eius donis recipiunt. Nam ut verax sit Deus, necesse est quidquid significat et promittit ab ipso impleri ac praestari. Atque ut vera sit signifi- 1) In exemplari turicensi ipsius Calvini manu correcto Art L ita sonat : Sunt quidem et alii sacramentorum fines, sed hic unus inter alios, ut per ea gratiam caett.