8:716 Ecce dies Antichristi, et ecclesiae abolitum splendorem, occisis apostolis et discipulis. Undecimum signum: Destructa iam terrena Ierusalem, haec verba obscurationis repetit Ioannes, ad Antichristum referens, et dicens, tempus prope esse. Stellae coeli, veri gloriae Christi praecones, iam ceciderunt Et exercitus coeli, angeli ipsi, admodum sunt commoti. Duodecimum signum: Ex multis legis figuris et propheticis scriptis ostenditur, post illud piorum hominum saeculum illico fore Antichristi et sacrificulorum eius apostasiam. Tit post duodecim fontes, et septuaginta palmas, post viros illos, qui viderunt magnalia [pag. 666] Dei, sequuta est mox generatio prava. Decimum tertium signum: Abominatio desolationis stans in loco sancto. Animadverte primo, quare dixit locum sanctum. Nec terrena Ierusalem, nec iudaicum eius templum, iam reprobatum, erat locus sanctus, venientibus JRomanis, sicut erat vere ecclesia Christi sancta, quando est ab Antichristo occupata. Decimum quartum signum: Abominatio nunquam talis fuit, nunquam tanta abominabilium idolorum pollutio. Idolum sacris literis dicitur abominatio, res Deo maxime exosa et abominabilis. Decimum quintum signum: Desolatio nunquam talis fuit, spiritualium omnium gratiarum desolatio, verorum spiritus ministeriorum desolatio, et in larvas alias conversio. Sicut Antiochi exercitus dictus est abominatio desolationis, abominabili via desolans figurdlem Mosis cultum: ita exercitus Antichristi multo abominabilius desolavit verum Christi cultum. Decimum sextum signum: Ex ferreo Bomanorum imperio oriturum erat cornu Antichristis quod alia eiusdem imperii cornua deprimeret (Dan. 7), Decimum septimum signum: Tempus regni annorum mille ducentorum sexaginta, in quo pulcre conveniunt Daniel et Ioannes. Quamvis post Christum mox coepit Antichristi mysterium: vere tamen emicuit, et stabilitum est regnum, tempore Sylvestri et Constantini. Quo tempore est mox oecumenico conr