7:716 Domini contemnit. In baptismo fidelium Dominus intus sui spiritus virtute perficit quod foris testificatur externo signo. In coena Domini celebrata a fidelibus Dominus intus spiritus sui virtute perficit quod foris obsignat symbolor In animo sese fruendum praebet et sui communionem reparat atque continuat, foris id testificatur atque significat. Placent haec Ubi sat scio. Et perplacent quae sub finem responsionis tuae ex solemni formula recitasti, panem et vinum data nobis esse in signa et testimonia, veritatem autem spiritualiter quaerendam esse, ubi scriptura inveniri docet, nec inhaerendum signis terrenis, sed erigendas mentes sursum, ubi -Christus habitat in gloria patris et unde eum exspectamus in redemptionem ultimam. Haec probo, his subscribo, in his tecum concors idem perpetuo docere volo. , Ac spero hisce meis omnibus placide tecum expensis te in ipsa rerum substantia nihil improbaturum. Vale. Tiguri 15 Martii 1549. Tuus Bullingerus.