8:715 715 SIGNA SEXAGINTA REGNI ANTICHRISTI, ET REvELATIO EIUS, IAM NUNC PRAESENS.1) Primum signum: Orbis perturbatio, et consummata tribulatio (Matth M et Lucae 2I). Antichristi tempus hinc colligere docet Christus. Secundum signum : Papa Christo contraria docet, Christo contraria facit, et regnum eius occupat: ergo Antichristus est Ab evidentia facti sumitur argumentum. Tertium signum: Usque ad regnum papatus semper crevit [pag. 665] christianismus, et a regno papatus semper decrevit. Digitus est Dei, et punitio insignis. Quartum signum: Sub eo regno nemo cognovit, hominem esse ex patre Deo genitum. Antichristi regnum est, non cognoscere Christum, ut ait Ioannes. Quintum signum: In exercitu Romanorum contra terrenam Ierusalem figuravit Christus exercitum romanum Antichristi, qui ecclesiam Dei, coelestem civitatem, et regnum Christi desolaret: quemadmodum in exercitu Antiochi idem figuravit Daniel. Sextum signum: Tanta est tyrannis Antiochi nostri, ut nemo audeat vera loqui, nemo librum Dei legere, sed strenue adulari, ne comburatur. Septimum signum: Quod inducenda sub Antichristo essent in errorem quasi etiam electi. Quotusquisque est, qui papatum agnoscendo non erravit? Octavum signum: Prius debere in gentes divulgari evangelium, ait Christus, quam veniret Antichristus (Marc. 13). Ergo mox venturum indicavit. Mox futurum aiunt Paulus et Ioannes. Nonum signum: Prius, ait Christus, tradendos apostolos et discipulos ante reges et praesides, quam veniret Antichristus. Ergo statim venturum significavit. Decimum signum: In diebus illis, inquit, post vestram afflictionem, sol Christus obscurabitur, ecclesia non dabit splendorem suum, stellae coeli decident 1) Vide supra Epistolam vigesimam cui hoc corollarium addendum putavimus.