9:714 Tametsi in Christo eligimur, ordine tamen illud prius est ut nos Dominus in suis censeat, quam ut faciat Christi membra. Tametsi Dei voluntas summa et prima est rerum omnium causa, et Deus diabolum et impios omnes suo arbitrio subiectos habet, Deus tamen neque peccati causa vocari potest, neque mali autor, neque ulli culpae obnoxius est. Tametsi Deus peccato vere infensus est et damnat quidquid est iniustitiae in homimbus, quia illi displicet, non tamen nuda eius permissione tantum, sed nutu quoque et arcano decreto gubernantur omnia hominum facta. Tametsi diabolus et reprobi Dei ministri sunt et organa, et arcana eius iudicia exsequuntur, Deus tamen incomprehensibili modo sic in illis et per illos operatur ut nihil ex eorum vitio labis contrahat, quia illorum malitia iuste recteque utitur in bonum finem, licet modus saepe nobis sit absconditus. Inscite vel calumniose faciunt qui Deum fieri dicunt autorem peccati, si omnia eo volente et ordinante fiant: quia inter manifestam hominum pravitatem et arcana Dei iudicia non distinguunt.