7:714 XI. Perplacet conditio, modo tibi non displiceat formas loquendi scripturae de sacramentis interpretari sacramentaliter, et omnia nostra tam clare exponere ut vel simplicissimum quisque intelligat, quid faciat in sacramentis Dominus, quid homo, quid res ipsa, quid signum. In his simus concordes perpetuo. XII. Memoriam redemptionis late patere non ignoras. In ea ergo comprehendo, non tantum quod nobis praestitit Christus, sed ipsum etiam modum, quo efficimur Christi participes. Insinuat se nobis Dominus noster spiritu suo, et cibus est animae vivificus: nos Ulum edimus et recipimus fide atque ita efficimur consortes eius et membra corpori? eius. Huius mysterii plane divini symbolum et memoraculum est coena, omnes partes salutis nostrae repraesentans. XIII. Prius monui me non legisse omnia scripta tua. Praeterea annotationibus illis meis volui tibi occasionem praebere crassissime tete declarandi. Alioqui, scis, me non vulgariter iudicare de tua pietate et eruditione. XIV. Perge ergo constanter nobiscum pugnare pro gloria Domini in finem usque. Id quod de tua pietate certo nobis pollicemur. XV. xVi. Loquitur apostolus de credentibus quibus solis prodest incarnationis mysterium. Incarnatione sua, imo toto redemptionis mysterio effecit Dominus ut simus membra eius, hauriamusque ab ipso, ceu vivifico capite, vitam. Non ergo contradico tuae interpretationi. Exstant apud veteres scripturae interpretes variae adeoque diversae eiusdem loci interpretationes: sed propter cam diversitatem non erat inter ipsos ulla discordia. Sufficit enim si non dissentiamus in dogmatibus. XVII. Tametsi coena actio sit coelestis, corpus tamen Christi non est coeleste, neque exutum sua substantia corporea. Scio Paulum appellare corpus Domini gloriosum corpus coeleste, sed in alio sensu et in alia causa. Recte tu dicis nos non aider coniungi Christo quam quum mente ascendimus in coelum, haud dubie ipsum Dominum fide apprehendentes. Manet enim corpus Christi ad dexteram patris, nec ascendit nec descendit amplius, donec veniat in iudicium. Descendit quidem Dominus spiritu suo in animos nostros et nobis praesens est per spiritum. Audio te approbare tropum; hoc ut audirem a te significantissime attuli