7:713 713 IN RE SACRAMENTARIA. 714 Dei in salutis negotio Paulus, sed in suo munere et officio. Idem generare dicitur Corinthios Christo quia annunciat verdum cui qui credunt regenerantur ab ipso Domino. Baptismus ergo regenerat quia obsignat purgationem a Deo perfectam. Operatur ergo in his Deus quod Dei proprium est; operatur instrumentum quod sui officii est. Adhibet Deus vocem hominis quum operatur salutem nostram, et tamen in voce non est salus, sed per vocem hominis annunciatur foris salus: in animo autem perficit Deus salutem per spiritum suum. Sol vegetat terram; panis alit et velut in vita retinet, quia ista sic a Deo instituta ei creata sunt. Sacramenta sunt alterius ordinis ad significandum et obsignandum adinventa ei ordinata. Non possum aliter loqui quam per spiritum Dei omnia bona nobis conferri, per fidem recipi, ac per sacramenta obsignari. Non communicavit apostolus ex aequo adiumentis fidei, quae tribuit fidei. Lex est adiumentum fidei. Nam est paedagogus ad Christum. Circumcisio est signaculum vel obsignatio iustitiae fidei. Sed neque lex neque circumcisio iustificat, verum fides iustificat. Ac permultum prodesse sacramenta, quatenus sunt fidei adiumenta, libenter concedo. Viii. Si ergo vera sunt omnia, quod verum est concorditer doceamus. IX. Exponis simul per similiter, ut sit sensus: Qui baptismum recipit, simul (id est similiter) peccatorum remissionem accipit, id est, tam vere recipit peccatorum remissionem, quam vere baptisatur. Hanc expositionem ut non oppugno, ita tua pace simpliciorem et minus periculosam esse puto, si dicamus: Qui baptismum recipit, symbolum seu obsignationem recipit certissimae remissionis peccatorum quam contulit Deus propter sanguinem filii sui. Ac exemplum Abrahae iustificati prius quam circumcisi non alio consilio adduxi quam ut ostenderem non eo protinus momento conferri peccatorum r emissio dem piis quo baptisantur. Sed convenit nobis hic etiam. Scio Paulum dicere, nos sepultos esse per baptismum in mortem Christi. Agnosco eundem scripsisse ad Galatas: Quicunque baptisati sunt Christum induerunt. Sed agnoscis tu vicissim haud dubie illas esse loquutiones sacramentales, ac locis apertioribus exponendas esse paulo obscuriores. Sophistae quondam doctrinam de sacramentis nostram multo acrius sunt persequuti quam Lutheranorum. Eo potissimum spectans dico : Vestra probant> improbant nostra. X. S'i ergo cupis mecum istam simplicitatem assertam et omnibus inculcatam, non est quod expostules mecum qui non omnia tua legi. Age doceamus constanter et concorditer, quod simpliciter et vere credimus.