9:712 Ergo spiritum eius l) vinculum esse nostrae cum ipso participationis agnoscimus, sed ita ut nos ille carnis et sanguinis Domini substantia vere ad immortalitatem pascat, et eorum participatione vivificet. Hanc autem carnis et sanguinis sui communionem Christus sub panis et vini symbolis in sacrosancta sua coena offert, et exhibet omnibus qui eam rite2) celebrant iuxta legitimum eius institutum. Hanc sententiam optimorum fratrum tt symmysiarum nostrorum G. Farelli, Io. Calvini atque P. Vireti, ut orthodoxam amplectimur,3) neque unquam sensi Christum Dominum in sacra coena praesentem localiter aut ubique4) diffusum: verum et finitum habet corpus et in gloria manet coelesti. In hac autem nihilominus est per verbum suum atque symbola : hic sistit se nobis3) cum ipso iam in coelestia per fidem sublevatis, ut panis quem frangimus, et calix per6) quem Christum praedicamus, sit nobis vere1) corporis et sanguinis eius communicatio. Praeterea8) ut errorem in ecclesia non ferendum agnoscimus, nuda et inania Christum statuere iii sacra sua coena symbola, et non credere hic ipsum quoque corpus, et ipsum sanguinem Domini percipi, hoc est ipsum Dominum verum Deum et hominem. Martinus Bucerus sua manu scripsit,9) Wolfgangus Capito subscripsit10) 1) Christi iidem. 2) Add. tidem : colunt et. 3) amplector B. N. T. 4) undique iidem. 5) sic sistit nobis N. 6) ad B. N. T. 7) vera B. 1. 8) Proinde N. 9) subsignavit B. 1. om. N. 10) Verbum om. B. N. T.