7:710 III. Pessime cessit Israelitis quod salutis suae fiduciam collocaverat in arca foederis Domini exercituum. Ipsi enim caesi sunt et arca capta est a Palaestinis. Pergamus ergo constanter et concorditer, quod scripturis consonum est, non nimium tribuere sacramentis. Pergamus iunctis viribus idololatricum sacramentorum abusum oppugnare. IV. Non repudio loquendi formas in scriptura propositas. Nam scripturas divinas recipio, non repudio. Repudiarem has, nisi illas reciperem: de nostris, qui in ecclesia scripturarum interpretes sumus, loquutionibus intelligo, quae ad quartam annotavi propositionem. Cupio enim ut nos, quod verbi Dei mentem esse scimus, clarissimis etiam simplicissimisque citra figuram verbis ecclesiae Christi tradamus, non autem ita loquamur ut ipsi mox nostrorum verborum cogamur esse interpretes, aut ut nostra tanquam aenigmata aut involuta proponamus, praesertim altercatione, et partibus utrinque volentibus suam ex loquutionibus colligere atque defendere sententiam. Vetus certe ecclesia, exorta aliqua concertatione, veritatis sententiam maxime disertis verbis exposuit, et ab omnibus explicari voluit, citra omnes ambages et involucra ulla. S. Augustinus libro de Doctrina christiana IV. cap 8. ita praecipit: Nos etsi de literis apostolorum et prophetarum, quae sine difficultate intelliguntur, nonnulla sumimus eloquutionis exempla, nequaquam tamen putare debemus, imitandos eos nobis esse %n his quae ad exercendas et elevandas quodammodo mentes legentium, et ad rumpenda fastidia atque acuenda studia discere volentium, celandos *) quoque, sive ut ad pietatem convertantur, sive ut a mysteriis secludantur, animos impiorum, utili ac salubri obscuritate dixerunt: sic quippe illi loquuti sunt, ut posteriores, qui illos recte intelligerent 1) Sic noster in exemplari suo legisse videtur. Vide an* scribere velis: zelandos. 45*