50:71 71 EPIST. PAULI AD CORINTHIOS II 72 paterno erga nos Dei amore. Potest quidem etiam alius quivis nobis divinae gratiae esse testis: sed Paulus hano functionem docet specialiter ministris esse iniunctam. Quum ergo ex evangelio pronuntiat minister rite ordinatus, propitiatum nobis esse Deum: non aliter audiendus est atque Dei legatus et publicam (ut aiunt) personam sustinens, atque ad id asseverandum legitima autoritate praeditus. 19. Erat Deus in Christo. Quidam simpliciter accipiunt pro eo, ac si dictum foret: Deus mundum sibi reconciliabat in Christo. Sed plenior est sensua et uberior: nempe quod Deus in Christo erat: deinde quod eius intercessione reconciliabat sibi mundum. Ac de patre quidem hoc praedicatur : nam impropria esset loquutio, si intelligeres divinam Christi naturam in eo fuisse. Erat ergo pater in filio: secundum illud: Ego in patre, et pater in me (Iohan. 10, 38). Itaque qui habet filium, simul et patrem habet. Nam ideo hoc expressit Paulus, ut discamus Christo uno esse contenti, quia in ipso reperiamus etiam Deum patrem: quemadmodum revera per ipsum nobis se communicat. Perinde igitur valet hoc ac si diceret: quum procul a nobis remotus esset Deus, ad nos in Christo accessit. Atque ita Christus factus est nobis verus Immanuel: eiusque adventus, appropinquatio Dei ad homines. Secundum membrum notat officium Christi, nempe quod sit propitiatio nostra: quia extra eum nobis omnibus infensus est Deus, qui a iustitia descivimus. Quorsum ergo apparuit Deus in Christo hominibus? in reconciliationem, ut sublatis inimicitiis, qui alieni erant, adoptentur in filios. Etsi autem ex fonte divini erga nos amoris Christus redemptor profluxit: donec tamen agnoscant homines a mediatore placatum esse Deum, necesse est, eorum respectu dissidium manere, quod a Dei accessu eos prohibeat: qua de re mox plura. Non imputando illis. En qualiter in gratiam redeant homines cum Deo; ubi scilicet impetrata peccatorum remissione iusti censentur. Nam quamdiu imputat nobis peccata Deus, necesse est ut nos habeat exosos: neque enim peccatoribus amicus aut propitius esse potest. Sed videtur cum hac sententia pugnare quod alibi (Ephes. 1, 4) dicitur, nos fuisse ab eo dilectos ante mundi creationem : magis etiamnum quod dicit Iohannes (3, 16), dilectionem, qua nos prosequebatur, fuisse causam cur peccata nostra per Christum expiaverit. Causa enim semper praecedit suum effectum. Respondeo, nos fuisse ante creationem mundi dilectos, sed nonnisi in Christo. Interea tamen fateor, dilectionem Dei tempore fuisse priorem, atque ordine etiam, quantum ad Deum: sed respectu nostri principium amoris in Christi sacrificio statuitur. Neque enim quum Deum absque mediatore intuemur, concipere alium possumus erga nos quam iratum : mediator interpositus facit ut sentiamus nobis pacatum. Sed quia hoc