49:71 71 EPIST. PAULI AD ROMANOS 72 Idem aliis verbis habetur ad Galatas 3, l l : Quod ex lege nemo iustificetur, patet, nam iustus fide vivet. Atqui lex non est ex fide: sed qui fecerit haec, vivet in ipsis. Quia enim lex operibus mercedem promittit, inde concludit, fidei iustitiam1), quae gratuita est, cum illa oper ar ia non convenire: quod non stabit si fides operum respectu iustificet. Observandae sunt diligenter istae collationes, quibus omne meritum prorsus expungitur2). 5. Credit autem in eum. Plena energiae periphrasis: qua et fidei et iustitiae substantiam naturamque expressit. Clare enim definit, non quatenus meritoria virtus est fides, iustitiam nobis conferre, sed quatenus Dei gratiam nobis impetrat. Neque enim Deum modo pronuntiat datorem iustitiae: sed nos iniustitiae damnat j ut nostrae inopiae succurrat Dei liberalitas. In summa, nemo ad fidei iustitiam perveniet, nisi qui in se erit impius. Nam haec periphrasis ad circumstantiam Ioci aptanda est, quod aliena iustitia nos ornet fides, quam a Deo mendicat. Atque hic rursus Deus iustificare nos dicitur, dum peccatoribus gratis ignoscit, et amore dignatur quibus iure irasci poterat: dum scilicet nostram iniustitiam misericordia sua abolet3) 6. Quemadmodum etiam David finit beatitudinem hominis, cui Deus imputat iustitiam absque operibus: 7. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. 8. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum. 6. Finit beatitudinem hominis. Hinc perspicimus, merum esse eorum cavillum, qui opera legis intra caeremonias limitant, quando nunc opera simpliciter et sine adiecto vocat, quae prius dicebat opera legis. Si nemo infitiari potest, simplicem et non restrictam loquutionem, qualis nunc occurrit, promiscue de opere quolibet intelligendam : id perpetuo in tqta disputatione valere debet. Nihil enim minus consentaneum quam caeremoniis solis vim iustificandi adimi, quum opera indefinite Paulus excludat. Huc accedit oppositum membrum, quod Deus homines iustificet, peccatum non imputando: quibus etiam verbis docemur4), iustitiam Paulo nihil esse quam remissionem peccatorum. Postremo hanc quoque remissionem gratuitam esse, quia sine operibus imputatur: quod et remissionis nomen indicat. Non enim remittit creditor, cui numeratum est: sed qui nomen sponte inducit, mera liberalitate. Eant nunc, qui delictorum veniam satis- *) cum illius iustitia 2) exstinguitur. 3) Ideo enim iustificamur quia serio credimus Deum peccatis nostris ignoscere. Atque utcunque ira ultioneque eius digni simus, nobis nihilominus esse propitium. Periphrasis enim haec ad loci circumstantiam aptari debet. *) praeterea