23:71 71 COMMENTARIUS IN GENESIN. 72 bris demulcet. Et quia sibi infensas esse novit hominum mentes, astute se obliquis artibus insinuat: atque ita fallit sub aliena persona. In summa, ingenitum nobis est a natura, Satanam quasi nobis adversum fugere. Atque ut ostendat Deus non unius tantum saeculi fore odium, nominatim dicit, inter te et semen mulieris: quam late scilicet propagabitur hominum genus. Mulierem ideo exprimit, quia sicut illa diaboli versutiae cesserat, et decepta prior maritum traxerat in consortium ruinae, ita peculiari consolatione opus habuit. Ipsum vulnerabit. Locus hic nimis luculento documento est quanta fuerit in papatu doctorum omnium et inscitia et socordia et incuria. Obrepsit femininum genus loco masculini vel neutri.* Qui hebraicos vel graecos codices consuleret, nemo inter eos fuit, vel qui saltem latina inter se exemplaria conferret. Communi igitur errore vitiosissima lectio recepta fuit. Deinde inventa est sacrilega expositio, dum sanctae Christi matri aptarunt quod de semine dictum erat. In verbis quidem Mosis nulla est ambiguitas: de sensu vero mihi non convenit cum aliis. Nam semen pro Christo sine controversia accipiunt : ac si dictum foret, exoriturum ex mulieris semine aliquem qui serpentis caput vulneraret. Eorum sententiam libenter meo suffragio approbarem, nisi quod verbum seminis nimis violenter ab illis torqueri video. Quis enim concedet nomen collectivum de uno tantum homine accipi? Deinde sicut dissidii perpetuitas notatur: ita per continuam aetatum seriem promittitur victoria soboli humanae. Generaliter ergo semen interpretor de posteris. Sed quum experientia doceat, multum abesse quin supra diabolum victores emergant omnes filii Adae, ad caput unum venire necesse est, ut reperiamus ad quos pertineat victoria. Sic Paulus a semine Abrahae ad Christum nos deducit: quia multi fuerunt filii degeneres, et bona pars adulterina propter infidelitatem: unde sequitur, unitatem corporis a capite fluere. Quare sensus erit (meo iudicio) humanum genus, quod opprimere conatus erat Satan, fore tandem superius. Interim tenendus est vincendi modus, qualem scriptura describit (1oh. 12, 31). Filios hominum captivos saeculis omnibus duxit Satan pro sua libidine, et hodie luctuosum illum triumphum continuat: ideo et princeps mundi vocatur. Sed quia fortior emersit e coelo qui illum subiugaret, hinc fit ut illi similiter tota Dei ecclesia sub capite suo magnifice insultet. Quo spectat illud Pauli (Rom. 16, 20): Dominus brevi conteret Satanam sub pedibus vestris. Quibus verbis significat Satanae conterendi virtutem diffundi in homines fideles, atque ita communem totius ecclesiae benedictionem esse: verum simul admonet inchoari tantum in hoc mundo: quia Dominus non coronat nisi bene probatos athletas.