20:71 71 EPISTOLAE 3985.3986 72 ^aaisi Deus sua clementia illis adfuerit, immanem dissipationem ecclesiae apud istos imminere putem. Ille tabellarius5) quem scripto tuo non ita pridem nomine suppresso admonuisti, adeo illo accensus est, furit et callum obduxisse videtur, ut monstrum mihi alere videatur, infaustumque foetum parturire. Hunc maxima ministrorum et eorum qui fere primarii sunt eruditione turba sequitur, ac ei succenturiari videtur, sic ut, si qui adhuc vere pii ac orthodoxi sint, huiusmodi factiones ac furiosos conatus hic mecum non sine lacrymis intueantur. Dolenda profecto hominis illius a vera sententia defectio, qui olim * quum fuerit tui nominis studiosissimus et ex tuis lucubrationibus multum (ut ille saepenumero in frequenti multorum corona testatus est) profecerit, tam cito in contrariam auram se abripi passus sit. Copiosissime ac fusissime mihi de istis rebus scribendum esset, nisi sperarem me Deo volente coram aliquando haec explicaturum. Quod tutius meliusque fore spero quam per literas ista singillatim referre. Quum itaque tanta sit hic in ecclesia atavia ut quot capita tot sensus: mihi iustum* videtur alio vela vertere, et in patriam, ubi Christo apertae sunt fores, contendere. Quamobrem, vir clarissime, ut tu$m hac de re sententiam consiliumque audirem, data opera meum hunc tabellarium illuc mittere non dubitavi, quo bene re tota subducta a te percipere possim, quid mihi modo faciendum censeas, tuumque hac de re iudicium perscribas velim. Quod te facturum pro tua quum pietate tum etiam erga me benevolentia confido. Bene vale, vir clarissime. Dominus Deus te quam diutissime incolumem conservet ad amplificationem regni Christi totiusque vestrae Galliae ex tot afflictionibus aliquantulum respirantis solatium. Amen. Pinczovia oppido Poloniae 21. Iulii 1563. Tibi tanquam patri in Christo addictissimus Ioannes Thenaudus Biturigus. 5) Quem hic notet non assequimur. Lismaninus quidem epistolis Calvini onustus venerat sed pridem De Statorio minus etiam cogitandum, nam hunc vix tabellarium dicere poterat Caeterum Pinczovia sedes erat praecipua Antitrinitariorum, quos Pmczovianos vulgo appellabant. (Wissowatii -Narratio compend. ap. Sand. 211.)