7:709 HENRICI BULLINGERI ANNOTATA AD CALVINI ANIMADVERSIONES. Nihil quidem necesse erat, colendissime et dilectissime mi Calvine, ad singulos respondere numeros. Quoniam video tamen te utiliter nullum transiisse intactum, attingam et ego perfunctorie singulos. Sic enim rectius mutuum intelligemus, animique nostri sententiam exprimemus significantissime. L Bectius videor iam mihi tuam tenere mentem: sacramenta videlicet prodesse non omnibus quidem ea sumentibus j sed fidelibus duntaxat, ac propter fidem sumentis aliquam esse coniunctionem gratiae Dei et sacramentorum. Scio sane fideles, quum sacramentis participant, in animis suis sentire motum atque vim divinae gratiae per spiritum sanctum, non beneficio quidem sacramentorum, aut propter sacramenta percepta (quanquam foris in oculos incurrentia res significatas repraesentent), sed propter spiritum animos inhabitantem et moventem, ac propter dona pridem effusa gratis a Deo in animos fidelium: quorum quidem donorum Dei quum sacramenta sint symbola et obsignationes divinitus traditae, non sola et quasi nuda in usu legitimo considerantur, sed tanquam gratiae Dei sacramenta et testimonia. Nihil ergo utrique est negotii cum papistis gratiam Dei alligantibus sacramentis. II. Proprium officium spiritus est omnium bonorum Christi nos facere participes. Sacramentis hoc ipsum non tribuimus, nisi ratione sacramentaria et modo sacramentis proprio. Deus enim proprie et revera per spiritum suum dona sua nobis exhibet. Sacramenta eadem nobis offerunt sacramentaliter , adeoque repraesentant et obsignant. Unde et S. Augustinus dixit: Sanctificat Dominus, sanctificat et Moses: quomodo ergo et Moses sanctificat et Dominus? Non enim Moses pro Domino, sed Moses visibilibus sacramentis per ministerium suum, Dominus autem invisibili gratia per spiritum sanctum, ubi est totus fructus etiam visibilium sacramentorum. Haec ille Quaest, in Levit. 83.