9:708 bimus ipsi, et alios docebimus ne superstitiose refugiant. Si quis autem praepostera1) religione teneatur, quominus eas usurpare libenter2) ausit, quanquam eiusmodi superstitionem nobis non probari testamur, cui corrigendae non sit defuturum nostrum studium: quia tamen non videtur nobis haec satis firma causa, cur vir alioqui pius et in eandem religionem nobis sensu consentiens repudietur, eius imperitiam hac in parte eatenus feremus, ne abiiciamus ipsum ab ecclesia, aut tanquam male sentientem de fide notemus. Neque interim maligne interpretabimur, si Bernensis ecclesiae pastores eos ad verbi ministerium admittere non sustineant, quo^s compererint voces istas aspernari. DE CHRISTO IEHOVA.*) Quod Christum esse Iehova3) asserimus, qui a se ipso semper habuit ut esset: ea particula, quoniam nonnihil obscura quibusdam visa est, ne quib offendatur, quo sensu a nobis posita sit breviter indicabimus. Quum de Christi divinitate sermo est, quae Dei propria sunt iure etiam4) illi deferuntur, quia tum in unius Dei essentiam respicitur, praeterita distinctionis mentione, quae est inter patrem et filium, qua ratione vera 6) dicitur Christum 6) esse Deum unicum et aeternum a se ipso existentem. Neque huic sententiae istud obstat quod vere quoque ab ecclesiasticis scriptoribus est traditum: Verbum seu filium Dei a patre esse, etiam secundum aeternam suam essentiam. Quin7) haec personarum notatio locum habet ubi patris et filii8) distinctio commemoratur. Nomen9) autem Iehova est divinitatis elogium, quod non minus patrem, spiritum, 10) quam filium n ) complectitur. Sic Cyrillus qui saepius patrem filii principium vocare solet, pro ingenti tamen absurdo ducit dialogo 3 de Trinitate, nisi filius a se ipso vitam et immortalitatem habere credatur. Idem docet, si ineffabili naturae proprium est ut ex se ipsa sit, in filium id iure competere. 1) quadam add. iidem. 2) libere N. *) JEdd. titulum faciunt: Quod Calvinus in Confessione oblata Lausannae Christum Iehova appellant declaratur. In exempla ribus manuscriptis neque hic neque supra ulla praefigitur inscriptio 3) Bis exhibet N. scil hebr- et Iat 4) omnia B N. T. 5) vere N. Ainst. 6) >eie add N. 7) quoniam N. T. 8) filii a patre B. N. T. 9) Illud autem divinitatis iidem. 10) et spiritum B, T. 11) et filium quam spiritum N.