7:708 ergo sufficiat quod panis et vinum in signa sint ac testimonia, veritatem porro spiritualiter quaeramus ubi scriptura inveniri docet. Paulo ante sic habetur : Ut Christo potiamur, sicuti nobis hic se offert, mentes sursum erigamus ubi Christus habitat in gloria patris et unde eum exspectamus in redemptionem ultimam. Nec vero haereamus in signis terrenis et caducis quae oculis cernimus, quae palpamus manibus, ut in illis quaeramus Christum ac si pane et vino inclusus foret 1). Haec si et attente legere et placide expendere non gravaberis, nihil fore spero quod improbes. 1) Quae hic laudat verba ex Forma precationum pubhcamm genevensium desumpta, exstant in editione hac nostra Opp. Tom. VI. col 200.