9:707 707 CONFESSIONES. 708 quod hominis est tribuunt, earum tamen coniunctionem quae in Christo subest tanta religione exprimunt, ut eas quandoque inter se communicent: ut quum sanguine Dei acquisitam ecclesiam (Act. 20, 28) et filium hominis in coelo fuisse dicunt (Ioann. 3, 13), quo tempore adhuc in terris agebat (qui tropus veteribus ἰδιωμάτων κοινωνία dictus est) verum omnium clarissime veram Christi substantiam 1) enarrant illi loci, qui simul utramque naturam complectuntur, quales in evangelio Ioannis exstant quamplurimi.2) Christum ergo verum Deum et verum nominem Dei filium esse asserimus, etiam secundum humanitatem, etsi non ratione humanitatis. Istud enim et scripturis diserte consignatum, et veteris ecclesiae consensu receptum est. Eos omnes, qui divinae in Christo maiestatis veritatem aut evertere, aut imminuere aut obscurare conati sunt, ut sacrilegos detestamur. Marcionitas qui spectrum illi pro corpore affingebant: 3) Manichaeos item qui coelesti carne praeditum somniabant, procul reiicimus. Nec Apollinari assentimur, qui dimidiam humanitatis partem illi detrahebat. Nestorii denique errorem damnamus, qui ab humanitate divinitatem distrahens duplicem Christum comminiscebatur. DE VOCE TRINITATIS ET DE VOCE PERSONAE. *) Quoniam voces istas Trinitatis et personarum plurimum ecclesiae Christi commodare4) intelligimus, ut et5) vera patris, filii et spiritus sancti6) distinctio clarius exprimatur, et contentiosis controversiis melius occurratur, ab his usque adeo non abhorremus, ut libenter eas amplexemur, sive ex aliis audiendae, sive a nobis usurpandae sint. Itaque quod antea a nobis7) factum est, in posterum quoque operam daturos, quoad licebit, recipimus, ne earum usus in ecclesiis nostris8) aboleatur. Nam neque ab iis inter scribendum9) vel in scripturae enajrationibus, in concionibus ad populum, abstinc"- 1) essentiam Laus. Han. 2) plurimi B. 3j affigebant. *} Quae sequuntur duae declarationes leguntur m Epistolis Cahrint. Margini adscribimus varietatem lectionis exemplarium manu scriptorum Bernensis, Neocomensis et Turicensis. A) commodas esse B. 5) quo N. quo H T. B. 6) sancti om N B. 7) Add. semper B. N. T. 8) in ecciebia nostra B. in ecclesia N. 2. b) m scriptis P. y. T.