7:707 707 CONSENSIO IN RE SACRAMENTARIA. 708 utor: quid in se contineat signum. Sed nihil mihi minus propositum fuit quam in panem includere Christi corpus. Quid igitur valet continendi verbum? Nempe quem nobis fructum afferat coenae aut baptismi receptio. Baptismum continere dico quod figurat, non quia spiritualis gratiae sit quaedam veluti theca, sed quia Dominus spiritus sui virtute intus perficit quod externo signo testatur, ut non minus vere purgetur Christi sanguine anima quam corpus aqua abluitur. Idem et de coena dico: non contineri pane Christi corpus aut vino sanguinem, sed contineri hoc symbolo utriusque participationem, quia non minus vere Christus se fruendum nobis tradat quam minister panem et vinum porrigit. Haec eadem, quoties hic celebranda est sacra coena, diserte populo inculcari, testis est solennis formula qua utimur, cuius haec extrema est clausula: Nobis