7:706 hoc posterius alibi tractari nego. Sed non sunt loci omnes coacervandi quasi nihil differant. Ad xVii. Argumentum quo pugnas alii eluderent: quum coena ipsa actio sit coelestis. Quia tamen mentem tuam assequi mihi videor, concedo, minime esse corpus Christi in locis ubi coena administratur. Itaque quoties loci mentio ingeritur antevertere soleo, ne quis aliter nos Christo iungi imaginetur quam dum mente in coelum conscendimus. Tropum vero in verbis Christi me non admittere solum, sed constanter asserere, quum satis noveris, quorsum urgeas ut concedam, non video. Ad xViii. Inique mecum agetur si omnia aliorum dicta, etiam a quibus libere disbcntio, praestare cogar. Quod autem in epistola mea posui, in commentariis meis reperiefe, ubi locum illum enarro: Ascendit supra omnes coelos (Eph. 4, 10). Quin etiam, nisi me fallit memoria (exemplar enim apud me nunc non habeo), simplici sententiae meae expositione non contentus nominatim eos reprehendo qui conditionem coelorum nomine, non locum, designari volunt. Ergo quaecunque adducis testimonia, quibus probae localem a terris Christi absentiam, nihil ad me, neque ad eos qui mecum sentiunt. Ad XIX. Quasi vero, si quid Lutherani peccant, ego crimen sustinere debeam. Atqui tu ipse optimus es testis quam sim in oppugnando eorum errore acer et vehemens. Quid igitur me in eorum ordinem ablegas? Quasi aliquid in hac parte commune cum illis habeam. Ad XX et XXI. Miror quo consilio verba hic congeras, quum unum dicamus ambo, nisi ut in certo consensu appareat aliqua repugnantiae species. Quanto fuisset simplicius, ubi nihil erat controversiae, non mutare inter nos verba. Ad XXII. Quia hoc prius explicatum fuit, a longiori sermone nunc supersedeo. Ad XXIII et XXIV. Merito Christum eiusque dona signis tanquam vasis contineri negas. Sed quod tale portentum verbis meis insinuari buspicaris, id certe facis nulla occasione. Dico nobis in hoc generali axiomate convenire: signa non esse inania. Tum subiicio, restare ut vis efficaciaque signorum definiatur. Responsio mea tibi displicet quoniam hac loquutione 45