9:704 intra scripturae veritatem limitatum, et quam minimum habeant asperitatis, qua piae aures offendi queant, nec Deo quidpiam affingant sua maiestate indignum. Quem modum in ista nostra Confessione quia tenere studuimus, bonis omnibus ac cordatis viris non dubitamus studium nostrum probatum l) iri. Deum unum quem nobis scripturae praedicant credimus et adoramus: talem etiam concipimus, qualis illic nobis describitur : nempe essentiae aeternae, infinitae et spiritualis, qui et solus in se ipso vim subsistendi a seque ipso habeat et eam creaturis omnibus largiatur. Anthropomorphitas eum suo corporeo Deo, Manichaeos item cum duobus 2) principiis explodimus : in una tamen o>) Dei essentia patrem cum aeterno suo verbo et spiritu agnoscimus: qua nominum distinctione dum utimur, neque tres imaginamur Deos, perinde ac si aliud quiddam esset pater quam verbum: neque rursum nuda esse epitheta intelligimus, quibus a suis operibus varie designetur Deus, sed una cum ecclesiasticis scriptoribus in simplicissima Dei unitate4) sentimus has esse tres hypostases, id est5) subsistentias, quae tametsi una essentia constant, non tamen inter se confunduntur. Itaque tametsi unus Deus est, pater cum verbo et spiritu suo, non tamen aut pater verbum est, aut verbum ipsum spiritus. Atque in hano sententiam confirmandam exstant solida scripturae testimonia. Filius enim ille et Iehova6) nominatur, et Deus fortis, et Deus in saecula laudandus, quem adorant omnes angeli Dei, et cuius thronus in saeculum saeculi est stabilitus. Tum omnia illi 1) approbatum. 2) duobus suis. 3) tamen ista. 4) veritate {mendose). 5) sive B. in T. 6) et Iehova istic B. ;-p;-p illic T.