7:701 701 CALVINI RESPONSIO AD ANNOTATIONES BULLINGERI. SCRIPTA MENSE IANUARIO 1549. Ad I. Gratiam sacramentis alligari intelligo, vel quum nulla agnoscitur nisi in sacramentis, vel quum in his fingitur inclusa : ut usus sacramenti perceptionem gratiae secum perpetuo trahat. Nam quum dico percipi Dei gratiam sacramentis, inde non sequitur eorum beneficio percipi. Soli iam Deo illam nihilominus acceptam refero, utcunque mediis ab ipso ordinatis utar. Coniunctam quidem Dei gratiam sacramentis esse fateor, non tempore, non loco, sed quatenus vas fidei quisque affert, ut quod illic figuratur obtineat. Quum electis exhiberi dico quod sacramenta figurant, multum a papistis differo, qui tradunt sacramenta promiscue omnibus conferre gratiam qui obicem non ponunt. Nam quod promissionis est proprium isti ad signum visibile transferunt. Deinde excludunt fidem, aut certe nullum illi locum nullasque partes assignant. Tertio caeremoniam causam salutis et velut initium esse fingunt. Ego autem totum sacramenti effectum ab electione pendere doceo. Praeterea signum esse inutile ostendo, nisi quatenus per spiritum suum Deus in nobis agit, ut fructum inde sentiamus. Tertio nihil reprobis et infidelibus prodesse dico. Ut eadem sit sacramentorum vis et natura quae verbi. Et certe valde miror, te saltum inter omnes et inter electos non discernere, sed confundere simul haec duo verba: coniungi et alligari. Nam qui sacramentum fingit sibi efficientem aut materialem salutis causam, vel qui necessarium esse ita putat, ut sine ipso nec gratia sit nec salus, vel qui perpetuo annexam illi esse gratiae perceptionem tradit, is demum gratiam alligat sacramentis. Quin autem aliqua sit coniunctio, non video cur negemus. A d l ! Officium spiritus esse fateor, Christi et omnium eius bonorum nos facere participes. Sed minime absurdum est, ut, quod propria virtute in nobis