7:700 Si opponas inane pleno, ut inania signa sint in quibus nihil contineatur, diserte dico me non agnoscere plena aut impleta signa: quod scilicet in aqua baptismi contineatur remissio peccatorum, in pane et vino contineatur corpus et sanguis Christi. De qua re tu quoque superius disputans dixisti: Non quod remissio peccatorum proveniat a baptismo, secl a sanguine Christi. Item: Non includimus corpus Christi in panem ete. Si vero per inane intelligas vanum aut inutile j sane concedimus signa non esse inania. Sunt enim a filio Dei data ecclesiae testimonia et sigilla pro veritate confirmanda, et ad repraesentanda Christi mysteria, quae vera sunt, non falsa. XXIV. Tantum restat ut definiamus quid in se contineat signum? Ac breviter respondemus, nos fieri carnis et sanguinis Christi participes, ut in nobis habitet, nosque in ipso, et hac ratione bonis eius universis fruamur. Miramur hic tuam responsionem. Nam quod carnis et sanguinis Christi participes reddimur, non continetur in signo, sed in gratia communicantis se nobis Christi, et in fide quae recipit Christum. Ita quod Christus in nobis inhabitat, et nos in ipso, non continetur in signo, sed perficitur gratia Dei per spiritum et fidem in nobis. Per signum autem significatur, repraesentatur et obsignatur, quod spiritu Dei perficitur in fidelibus. Videmini ergo nobis subinde loqui obscurius et minus distincte. Habes paucis quatenus tua vel probem vel minus probem. Mense Novembri Tiguri 154S. Bullingerus.