50:70 18. Omnia ex Deo. Omnia intelligit, quae ad Christi regnum pertinent. Ac si diceret : Si Christi esse volumus, ex Deo nos renatos esse oportet. Atqui non est hoc vulgare donum. Non ergo loquitur hic de creatione universali, sed de gratia regenerationis, qua peculiariter electos suos dignatur Deus, et iam esse ex Deo praedicat: non quatenus coeli et terrae creator est atque opifex, sed quatenus suos refingens ad imaginem suam, ecclesiae novua est creator. Ita humiliatur omnis caro, et admonentur fideles, Deo vivendum iam esse, ex quo sunt nova creatura : quod fieri nequit, nisi mundi obliviscantur: quemadmodum etiam iam non sunt amplius ex mundo, quia ex Deo. Qui nos reconciliavit. Duo sunt capita : alterum de reconciliatione hominum cum Deo : alterum quomodo fruamur huius reconciliatonis beneficio. Optime autem cohaerent haec cum superioribus. Nam quia praetulerat apostolus cuivis excellentiae bonam conscientiam^: nunc ostendit totum evangelium hue tendere. Simul tamen apostolici muneris dignitatem indicat, ut admoneantur Corinthii quid in eo quaerere debeant: qui ideo non poterant inter veros et falsos ministros discernere, quod sola ostentatio illis placebat. Ergo hac commemoratione ipsos excitat, ut melius proficiant in evangelii doctrina. Inde enim praepostera admiratio profanorum hominum, qui ambitioni magis suae quam Christo serviunt: quod nescimus quid contineat aut sibi velit evangelii praedicandi officium. Nunc redeo ad illa dua capita, quae hic perstringuntur. Prius est, Deum nos reconciliasse sibi per Christum. Mox sequitur declaratio, quia Deus in Christo fuerit, et in eius persona peregerit reconciliationem. Modus additur, non imputando hominibus peccata. Iterum annectitur secunda declaratio: quia Christus piaculum factus pro peccatis nostris, iustitiam nobis acquisierit. Secundum membrum est, applicari nobis per evangelium reconciliationis gratiam, ut simus eius participes. Est hic insignis locus, si quis alius est in toto Paulo. Proinde diligenter excutere singulas particulas convenit. Ministerium reconciliationis. Praeclarus evangelii titulus, quod legatio sit ad reconciliandos homines Deo. Singularis quoque ministrorum dignitas, quod cum hoc mandato a Deo mittantur ad nos, ut internuntii sint et quasi sponsores. Verum hoc non tam ad ornandos ministros dictum est, quam in piorum consolationem: ut, quoties evangelium audiunt, sciant Deum secum de reditione in gratiam tractare, et quasi pacisci. Quid hoc bono optabilius? Meminerimus ergo hunc praecipuum esse evangelii finem : quum natura simus filii irae, ut abolito inter Deum et nos dissidio recipiamur ab ipso in gratiam. Hoc mandato instruuntur ministri, ut nuntium tanti boni ad nos perferant: imo certiores nos reddant de 5*