30:70 neque quaecunque Saul eloquutus esset temere Deum voluisse rata esse. Minime gentium. Sed contra Deus ratum fecit illam sententiam, quam in Saulem retorqueret: Tu, inquit, mihi poenas dabis; tu populum meum exsecratione obstrinxisti: sed illam in te ego ipse retorquebo. Itaque non dubium est quin Deus illi habenas laxas permiserit^ ut ista sic effutiret. Nihil enim Deo incognitum : rerum omnium eventus habebat satis notos. Quare Deus voluit Saulem quod tam temere et inconsiderate iam peccasset, in idem peccatum recidere^ ut poenas daret: dignamque factis suis mercedem reportaret, Deoque sese submittere disceret. Interim vero si quis roget Deine iustitiae convenerit, miserum et innocentem Ionathanum in has angustias coniecisse ut in mortis usque discrimen veniret: sane convenit: sed cuius ea est providentiae vis ut desperatis rebus salutem adferat, resque omnes ita componat ut quum ultimum exitium imminere videbitur, salus appareat. Quod ipsi Ionathano contigit. Caeterum observandum, Deo permittente innocentes affligi, non ideo tamen iniuriam illis ab ipso fieri. Neque enim est in Deo ulla mali labes. Quare si Deus res adversas immiserit, ne obloquamur, sed os potius occludamus. Sane possunt quidem qui affliguntur se innocentes, se sine causa puniri, se sibi non esse male conscios, neque ullius sceleris reos, profiteri, verum non apud Deum, sed apud terrenos iudices: quandoquidem Deo suae constant rationes nos affligendi: semperque iustissime facere iudicabitur. Quare compescenda premendaque labia digito, quandoquidem licet in aliquo nostram innocentiam tueri possumus, in mille tamen aliis etiam nobis incognitis arguemur. Et si causam nostram aliqua in re probaverimus, Deus tamen sexcentas alias adversum nos producet, quibus maxime sontes arguemur. Ne itaque Ionathano factam ullam iniuriam arbitremur, licet insonti et per incogitantiam lapso in illam quam nescivit patris exsecrationem, a qua proinde iure poterat absolvi. Nam etsi coram hominibus sufficiens excusatio videatur, Deus tamen satis habuit cognitam: ac proinde etiam sua liberalitate providit, ut in tantas angustias coniectus Ionathanus, mortique etiam addictus, Dei gra* tiam et misericordiam in summo periculo experiretur. Praeterea hic observanda est hominum ad peccandum proclivitas, qui subinde non cohibentes suos affectus peccatis peccata cumulant et in dies augent. Exemplo esto Saul: qui primum iuramento isto, vivit Iehova, suam sententiam firmavit: quarum vocum sensum antea exposuimus: deinde adiecit, Iehova qui servat Israelem: et tertium etiam adiunxit, morte morietur. Quum itaque dicit, Iehova qui servat Israelem, perinde est ac si iuraret per eum, qui populum suum ex periculo eripuit: quasi 5