23:70 calcaneum. Tale enim odium fore denunciat ut sibi ultro citroque molesti sint: serpentem hominibus infestum fore, et homines vicissim perdendis serpentibus fore intentos. Interea videmus ut se clementer in homine castigando gerat Dominus, in quem serpenti non ultra permittit quam ut calcaneum attingat, quum illi subiiciat vulnerandum serpentis caput. Nam in nominibus capitis et calcanei distinctio est inter superius et inferius. Atque ita principatum aliquem Deus homini residuum facit: quia sic mutuum nocendi affectum ponit, ut tamen aequalis non sit conditio, sed homo superior futurus sit in certamine. Quod in priore membro vertit Hieronymus, Conteres caput: in secundo, Insidiaberis calcaneo: nulla ratione factum est. Idem enim verbum repetitur a Mose: tantum in capite et calcaneo notanda est diversitas, quemadmodum nuper dixi. Verbum tamen hebraicum sive a *]1tP, sive a HDIP deductum sit, alii conterere vel percutere, alii mordere interpretantur. Mihi quidem dubium non est quin ad serpentis nomen alludere voluerit Moses, qui ps^sef hebraice dicitur, a r\BW sive Fpl#. Nunc transitum a serpente ad ipsum maleficii autorem facere convenit: neque id per comparationem duntaxat: est enim vere literalis anagoge: quia non ita evomuit iram suam Deus in externum organum, ut diabolo parceret, penes quem residebat tota culpa. Id quo certius nobis constet, observare primo operae pretium est, non serpentis sed hominum causa loquutum esse Dominum. Nam quorsum attinebat contra serpentem vocibus non intellectis tonare ? Quare habita fuit hominum ratio: tum ut maiori peccati horrore tangerentur, videntes quantopere Deo displiceat: tum ut inde miseriae suae solatium caperent, quia sentirent Deum sibi adhuc esse propitium. Iam vero quam tenue et ieiunum foret bonae spei argumentum, si tantum serpentis fieret mentio, omnes vident: neque enim consultum foret nisi caducae et fluxae corporis vitae. Manerent interea homines Satanae mancipati, qui superbe de illis triumpharet, calcaretque eorum capita. Quare ut collapsos hominum animos erigeret Deus, ut desperatione oppressos recrearet, necesse fuit victoriam de Satana, cuius insidiis perierant, in posterum illis promitti. Haec una demum salutaris medicina fuit, quae perditos colligeret, vitamque restitueret mortuis. Constituo itaque, Deum sub nomine serpentis Satanam maxime hic petere, et in eum stringere iudicii sui fulmen: quod facit duplici de causa: primum ut sibi cavere homines a Satana discant, tanquam ab hoste mortifero: deinde ut certa vincendi fiducia cum eo praelientur. Caeterum etsi non omnes animis dissident a Satana, imo nimis familiariter bona pars illi adhaeret, re tamen ipsa hostis est eorum Satan : nec eum horrere desinunt, quos alioqui suis illece- 5*