11:70 231. MYCONIUS VADIANO. Hagenoensia iam satis tristia, tristiora in posterum promittere videntur. (Ex autographo Bibi. civic. Sangallensis MSS. T. 33 (al. IV".) fol. 363.) D. Ioachimo Vadian o Consuli Sangallensi prudentissimo, domino suo in Christo colendo. S. Adversarii quaerunt omnibus suis consultationibus ut foedus suum faciant quam latissimum, si sic queant reformationem evadere. Hic scopus adversariorum. Coacti sunt iidem ut adnuerint colloquium: rationem scribere per temporis brevitatem non licet. Conditiones autem colloquii tam angustas fecerunt quam possibile fuit. Conditionibus adiecerunt haec duo: prius, ut bona ecclesiastica restituantur spoliatis, vel respondeatur coram camera, vel bona illa permittantur ad iudicandum sequestribus; posterius, ne curent eos nostri qui post datam pacem Nurembergae ad se accesserunt, sive iure cum eis agatur, sive violentia, item, nec eos qui ad ipsos possent adhuc accedere. Posterius hoc urserunt admodum vehementer. Responderunt nostri ad articulum priorem: quod neminem iustum possessorem unquam deposuerint; bona ecclesiastica bona ex parte sua esse, postquam transtulerint quo iusserint canones. Si quid praeterea a quoquam teneatur, is responsurus sit proximo colloquio in quo iudicari debeat ad quemnam bona illa pertineant, et quis sit verus eorum usus. Petierunt nostri ut interim postulatio de restitutione, de camera et de sequestratione quiescat. Ad posteriorem articulum responderunt: se non posse reiicere quem Deus vocet etc. Ad haec Hex cum deputatis suis, quia solus egit, noluit respondere, sed omnia referre ad suos. Id quod fecit, sed ita ut Coloniensis et e principibus quidam petierint ut tota sibi actio scribatur. Quod et a nostris factum. Regi non fiditur quia se permittit Fabro. Colloquium Hex statuit septimanis decem post ultimum horum comitiorum Wormatiam. Hic ubi nostri petierant aliquot hebdomadas adiici, invenerunt rem esse longe aliam quam verba ferrent. Putant itaque camerae ius pristinum permissum iri contra nos. Deinde omnem curam in hoc futuram, ut foedere peraucto in nos opprimamur. Haec vera omnia, nam ex Hagenoa sunt. Putassem ex Constantia te novisse haec iam pridem. Vale cum tuis in Domino, et parce stilo celerrimo. Ursit enim me tabellio. Basileae, 3. Augusti anno 1540. Os. Myconius tibi devotus.