10.1:70
viris,
quorum
magna
multitudo
ad
hoc
spectaculum
convenerat,
gratias
egit,
et
doctores
cohortatus
ut
sui
quoque
officii
meminissent,
ac
demum
Deum
immortalem
precatus
ut
his
initiis
faveret,
coetum
dimisit.
Postridie
vero
publicae
privataeque
scholae
doctores
ad
suum
quisque
docendi
munus,
quod
felix
faustumque
sit,
accesserunt
Habentur
autem
omnino,
si
quis
academiae
leges
recte
expendat,
singulis
[pag.
10]
hebdomadibus
in
publica
quidem
schola
lectiones
XXVII.,
tres
nimirum
theologicae,
octo
hebraeae,
graecae
tres
in
ethicis,
quinque
in
graecis
oratoribus
vel
poetis,
tres
in
physicis
vel
mathematicis,
quinque
in
dialecticis
vel
rhetoricis.
In
privata
vero
schola,
quae
in
septem
classes
est
distributa,
lectiones,
absque
repetitionibus,
LXX.
singulis
hebdomadibus
habentur.
Quod
si,
ut
speramus
Dei
bonitate
freti,
idem
Deus
istorum
consiliorum
autor
ea
promoverit,
tum
de
istis
perficiendis
quae
sunt
inchoata,
tum
etiam
de
reliquis
adiiciendis,
puta
iuris
prudentiae
ac
medicinae
professione,
cogitatio
suscipietur.
[pag.
l
l
]
DE
PRAECEPTORIBUS
GYMNASII.
Idonei
praeceptores
qui
in
singulis
classibus
doceant,
a
ministrorum
et
professorum
collegio
cum
bona
et
pura
conscientia
eliguntor.
Electi
amplissimo
Senatui
offeruntor,
et
eius
arbitratu
confirmantor.
Mature
in
suis
auditoriis
adsunto,
nec
temere
lectiones
praescriptas
omittunto.
Si
quae
idonea
causa
coegerit
lectiones
intermittere,
tempestive
ludimagistrum
admonento,
ut
studiosis
prospiciatur.
Prospicietur
autem
vel
reperto
vicario,
vel
duabus
propinquis
classibus
in
unam
ad
tempus
coniunctis.
Inter
docendum,
moderatam
gravitatem
tum
in
habitu
tum
in
gestu
servanto.
In
scriptores
quos
interpretabuntur,
ne
invehuntor,
sed
eorum
sententiam
fideliter
explicanto.
Si
quid
nimium
obscure,
aut
non
suo
loco,
aut
non
satis
diligenter
scriptum
videbitur,
auditores
modeste
admonento.
Pueros
in
silentio
continento.
Contumaces
aut
negligentes
arguunto,
et
pro
culpae
ratione
castiganto.
Praecipue
Deum
amare,
et
vitia
odisse
docento.
Non
nisi
peracta
lectione
(quoad
eius
fieri
poterit)
ex
auditorio
egrediuntor.
Dato
autem
signo,
statim
suos
quisque,
eo
quem
dicemus
ordine,
dimittunto.
|