8:7
7
DE
SCANDALIS.
8
rans,
')
bis
se
felicem
esse
clamaret,
quia
nuper
ex
maledicto
Babylonis
carcere
extracta,
[pag.
4]
iam
ex
misero
etiam
corporis
ergastulo
exitura
esset:
quum
ex
vivo
conscientiae
sensu
de
peccatis
suis,
de
aeternae
mortis
reatu,
de
tremendo
Dei
iudicio
non
muliebriter
disserens,
magnifice
Christi
gratiam
extolleret,
eamque
pari
humilitate
et
fiducia
velut
sacram
anchoram
amplecteretur.
Haec
verba
non
modo
clare
et
diserte,
sed
insolita
energia
inter
ultimos
anhelitus
fundentem
sic
me
audisse
recordor,
ut
spectacula
adhuc
interesse
videar.
Itaque,
quum
te
ex
adverso
intuerer,
in
domanda
animi
moestitia
praeclare
luctantem,
minus
iam
mirabar,
tot
talibusque
remediis
adiutum,
virum
esse
fortem
in
dolore.
Aliis
recitandis
supersedeo.
Hoc
tantum
dico:
quum
perplexum
ex
immensa
congerie
scandalorum
labyrinthum
tibi
fabricatus
esset
Satan,
sic
te
omnia
superasse,
ut
non
modo
idoneus
sis
aliis
monitor
et
hortator,
sed
etiam
ut
qui
paulo
sunt
molliores,
tuo
exemplo
animati,
novam
strenuitatem
merito
sumere
debeant.
Scilicet
arx
valde
munita
est,
aequabilis
animi
moderatio:
cuius
singulare
specimen
quum
aliis
in
rebus,
tum
in
hac
praebuisti,
quod
quum
in
patria
reliqueris
quae
alios
ad
ambitionem
rapiunt,
alios
suis
illecebris
affixos
tenent,
nullo
prorsus
eorum
desiderio
tangeris:
ut
te
non
minus
aequo
sedatoque
animo
illis
carere
appareat,
quam
facile
semel
renunciasti.
Huius
tuae
pietatis,
sicuti
ego
fructum
et
oblectationem
non
vulgarem
capio,
ita
non
mirum,
si
cupiam
ad
alios
partem
aliquam
pervenire.
Nam
qui
te
nuper,
quum
in
urbe
ex
qua
natus
sum,
regius
esses
praefectus,
et
civium
nostrorum
magister,2)
tanquam
procul
a
Christo
dissitum
gemebam:
nunc
ex
quo
totus
Christo
addictus
es,
vere
meum
esse
duco,
et
quasi
communi
ecclesiae
gremio
amplector.
Velim
tamen
ut
libellus
hic
etiam
apud
eos
quibus
ignotus
es,
qualecunque
sit
amoris
in
te
mei
documentum.
Pignus
enim
ipse
nullum
flagitas.s)
Multa
quidem
sunt
inter
nos
iustae
necessitudinis
vincula,
sed
nulla
sanguinis
est
propinquitas,
nulla
alia
coniunctio,
quae
amorem
nostrum
superet.
Adeoque
frater
unicus
te
sibi
aequari
non
aegre
patitur:
quod
mutuae
compensationis
vice
se
abs
te
peraeque
amari
sentit.
Porro
quod
multorum
votis
serius
prodit
liber,
utinam
veteri
proverbio,
quod
initio
libri
citavi,
legitime
excusare
possem:
Sat
cito,
si
sat
bene.
Sed
vereor,
ne
multos,
qui
partim
ex
argumenti
amplitudine,
partim
ex
longiore
mora,
magnum
sibi
nescio
quid
polliciti
sunt,
spei
suae
frustratio
magis
offendat:
quum
res
copia,
splendore,
vehementia
orationis,
totis
denique
eloquentiae
fulminibus
apprime
dignas,
concise,
humiliter
et
ieiune
perstringi
videbunt.
Quibus
ego
quid
respondeam,
non
habeo,
nisi
me
rationem
sequutum
esse,
quam
fore
optimam
arbitrabar.
In
quo,
ut
mihi
subscribant,
non
postulo:
modo
veniam
a
se
dissentienti
dare
non
recusent.
Vale
eximie
vir,
et
frater
mihi
in
Domino
coniunctissime.
Genevae,
VI.
Idus
Iulii,
meo
natali
die.
Anno
M.
D.
L.
1)
en
gemissant
pour
le
regret
qu'elle
avoit
de
s'estre
si
long
temps
tenue
en
l'idolatrie
Papale,
elle
s'escrioit
a
haute
voix:
O
que
ie
suis
heureuse
d'estre
sortie
de
ceste
maudite
captivite
de
Babylone
et
que
ie
vay
estre
delivree
de
ma
derniere
prison!
Helas,
que
seroit-ce,
si
i'estois
maintenant
a
Noyon
ou
ie
n'oseroye
ouvrir
la
bouche
pour
confesser
franchement
ma
foy:
encore
que
les
Prestres
et
Moynes
desgorgeassent
a
l'entour
de
moy
tous
leurs
blasphemes!
Et
icy
non
seulement
i'ay
liberte
de
donner
gloire
a
mon
Sauveur,
pour
venir
hardiment
devant
luy:
mais
i'y
suis
conduite
par
les
bonnes
exhortations
que
vous
me
faites
.
.
.
.
2)
Lieutenant
du
Eoy
a
Noyon
et
maire
de
la
ville.
3)
Add,
tant
en
estes
asseure.
|