55:7 7 ARGUMENTUM. quoniam reverentia, quam Mosi deferebant, obstare poterat, docet Christum longe omnibus praecellere. Ac postquam summatim attigit quibus nominibus praecellat, nominatim angelos illi submittit, ut cum illis reliquos omnes cogat in ordinem. Prudenter autem hac ratione progreditur: nam si a Mose coepisset, magis odiosa fuisset comparatio. Ubi autem ex scripturis constat, coelestes quoque principatus subsidere infra Christum : non est cur recuset Moses, vel ullus quispiam mortalium, illis aggregari: ut supra omnes tam homines quam angelos filius Dei emineat. Itaque postquam angelos apostolus sub Christi dominium et potestatem redegit, mox quasi sumpta fiducia, quanto inferior sit Moses, pronuntiat: nempe quantum differt servus a domino. Quod ergo tribus primis capitibus Christum in summo gradu principatus collocat, huc tendit, ut eo loquente omnes sileant, nec quidquam nos impediat quominus eius doctrinae solidam audientiam praestemus. Quam quam secundo capite eum nobis fratris loco in carne nostra proponens, hoc modo nos allicit, ut libentius nos totos illi devoveamus ac tradamus. Et simul exhortationes minasque admiscet, si quis vel ad obsequendum sit tardior, vel contumaciter repugnet: idque agit prope ad finem usque quarti capitis. Inde transit ad explicandum Christi sacerdotium: cuius vera et pura cognitio omnes legis caeremonias abolet. Sed ubi breviter tantum indicavit quam debeat nobis illud esse amabile, et quam suaviter acquiescere in eo liceat, paulisper ad increpandos Iudaeos digreditur, eo quod in primis elementis, tanquam pueri, haesitarent, ubi etiam gravi et severa denuntiatione eos terret. Periculum enim esse ne si ad proficiendum adeo sint segnes, tandem abiiciantur a Domino. Verum hanc asperitatem mox temperat, quum dicit meliora se sperare: ut eorum potius animos erigat ad studium profectus quam deiiciat. Postea ad sacerdotii tractationem redit: in qua docet primo, differre ipsum a veteri sacerdotio quod sub lege fuit, deinde esse praestantius, quod in eius locum succedat, et iureiurando sanciatur; quod aeternum sit, semperque vigeat: