50:7 7 ARGUMENTUM. cupatione non solum tollit offendiculum hoc, sed in contrariam partem retorquet, dicens eo clarius relucere eminentiam gratiae Dei, quod tantus thesaurus in vasis fictilibus proferatur. Ita quae probri loco obiicere ei solebant malevoli, in suam laudem convertit: quia tot miseriis pressus, semper tamen victor, instar palmae, emergat. Id tractat usque ad dimidium quarti capitis. Quia tamen vera Christianorum gloria extra mundum est, per contemptum praesentis vitae et externi hominis mortificationem, ad beatae immortalitatis meditationem toto animi studio pergendum admonet. Deinde paulo post initium capitis quinti gloriatur se hoc affectu praeditum, nihil habere aliud in votis quam ut suum obsequium Domino approbet: spemque sibi esse, Corinthios ipsos se habiturum sinceritatis suae testes. At quia a vanitatis aut arrogantiae suspicione periculum erat, iterum repetit se malorum importunitate huc compelli : neque id sua causa, quo retinendae propriae existimationis sit cupidus: sed in bonum Corinthiorum, quibus utile sit ita sentire et persuasos esse, sibique nihil praeter eorum salutem curae esse asserit. Cuius rei confirmandae gratia universalem doctrinam subiungit, quis servis Christi propositus esse scopus debeat: nempe ut sui obliti Domino suo vivant. Ac tandem concludit, nihili aestimanda esse omnia praeter vitae novitatem: ut is solus habeatur in pretio qui se ipsum abnegavit. Inde transitum sibi facit ad explicandam legationis evangelicae summam : ut eius magnitudine et excellentia hinc ministros, inde populum ad piam sollicitudinem commoveat. Quod facit initio sexti capitis. Atque hic rursum postquam commemoravit quam fideliter suas partes agat: leviter pungit Corinthios, quia sint ipsi sibi impedimento quominus fructum percipiant. Huic expostulationi continuo subiicit exhortationem, ut fugiant idololatriam. Ex quo apparet, nondum eo perductos fuisse Corinthios quo volebat. Itaque merito conqueritur id accidere eorum culpa, qui tam clarae doctrinae aures apertas non haberent. Sed ne acriter nimium teneros animos urgendo prosternat aut alienet: de sua erga eos benevolentia iterum reddit certiores. Et excusationem severitatis, quam veluti abruptam reliquerat, pertexit: quamquam alio modo. Fiduciam enim maiorem nactus, fatetur sibi non displicere quod moerore ipsos affecerit: quia id fecerit ipsorum bono. Ubi de successu ipsis gratulando, declarat quam ex animo ipsis consultum velit. Haec usque ad finem septimi capitis. A principio octavi usque ad finem noni, addit illis alacritatem ad conferendas eleemosynas, quarum meminerat ultimo capite epistolae