5:7 PRAEFATIO. pugnant, iudicare potuerunt, inter primarios latinitatis proceres numerant. Facile fuit Fabio cum larvis citra pulveris iactum luctari. Homo enim mortuus non mordebat; vivo videntique obstrepere, non item licuisset. JSTec tamen eum ita omni laude spoliavit, ut non reliquerit illi summam laudem. Siquidem ab ultima memoria latinos oratores repetens, copiam unius Senecae inter omnes celebrat. Et cur hic verba perdantur? Res in promptu est. Quod ad me attinet, non pigebit in medium afferre quod sentio,' non ut religione aliqua obstringam lectores: stabunt qui volent nostro iudicio, alii se ipsi consulent, aut de cohorte peritiorum iudicem ferent. Si quid ego intelligo, vir iuit eximiae eruditionis, et insignis facundiae. Quam enim rerum peritiam assequi non potuerit felix illud ingenium? Naturae mysteria quae ad eam philosophiae partem pertinent, quam Grraeci trjv yvcnxrjv vocant, ad -unguem callebat. Quum vero iv TOIC faixoic versatur, ibi potissimum regnat, et quasi in campo suo currit: dialecticis instructus, quantum satis erat ad orationis cultum. Historias veteres, quoties ex usu foret, memoria complectebatur: qua tamen nonnunquam lapsus est, dum sibi nimium indulget. Iam vero sermo purus ac nitidus suum scilicet saeculum redolens. Genus dicendi elegans ac floridum: stilus illaboratus, ac sine anxietate fluens: character mediocris, qualis philosophum decet: assurgit tamen interdum, ut appareat sublimiorem illi venam non defuisse, si affectasset. Verborum luxuriam ac dicacitatem plerique omnes illi exprobrant : cuius certe nimium esse fateor. Haecque dulcia esse vitia interpretor, quibus abundare Senecam ait Quintilianus. Dispositionem etiam desidero, non postremam orationis lucem. Quod si vitia cum virtutibus pensemus, quantula erunt? Illud modo succurrat, nullum unquam sine venia placuisse ingenium. Nolo hic haerere diutius, unum hoc semel dictum sit, Senecam nostrum esse alterum secundum Ciceronem, et philosophiae et eloquentiae romanae columen.