49:7 7 CAPUT I. 1. Paulus servus Iesu Christi, vocatus apostolus, selectus in evangelium Dei, 2. quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis 3. de filio suo, qui factus est e semine David secundum carnem, 4. declaratus filius Dei in potentia, per spiritum sanctificationis, ex resurrectione mortuorum, Iesu Christo domino nostro: 5. per quem accepimus gratiam et apostolatum in obedientiam fidei inter omnes gentes, pro nomine ipsius, 6. inter quas estis etiam vos, vocati Iesu Christi: 7. omnibus qui Bomae estis, dilectis Deo, vocatis sanctis: gratia vobis, et pax a Deo patre nostro, et Domino Iesu Christo 1. Paulus. De nomine Pauli subiicerem prorsus: quando res non eius est momenti quae diu nos morari debeat: et nihil afferri potest quod non sit apud alios interpretes decantatum : nisi et levi opera satisfacere aliis liceret, sine magno aliorum fastidio: brevibus enim perstringetur haec quaestio. Qui nomen hoc apostolum sibi adscivisse putant tanquam trophaeum subiugati Christo Sergii proconsulis, a Luca (Act. 13, 7. 9) ipso confutantur, qui ante illud tempus ita fuisse vocatum ostendit. Nec mihi fit verisimile, fuisse illi inditum ex quo Christo nomen dedit. Quod Augustino placuisse hoc tantum nomine puto, ut argute philosophandi occasionem arriperet, dum ex superbo Saule parvulum Christi discipulum factum disserit. Probabilior Origenis sententia, qui binomium fuisse iudicat. Non enim a specie veri abhorret, nomen Saulis gentilitium illi a parentibus fuisse impositum, quod religionem et genus indicaret: superadditum alterum Pauli, quod ius romanae civitatis testaretur: quod scilicet neque hunc honorem, qui tunc magno aestimabatur, obscurari in ipso vellent: neque tanti ducerent ut israelitici generis notam induceret. Pauli vero nomen frequentius in Epistolis ideo forte usurpavit, quod apud ecclesias quibus scribebat magis erat celebre et usitatum, magis gratiosum in romano imperio, in eius cognatione minus cognitum. Neque enim illi negligendum fuit, ut supervacuam suspicionem fugeret et odium, quo tunc iudaicum nomen laborabat apud romanos et provinciales: atque a rabie suorum inflammanda abstineret sibique caveret.