39:7 7 PRAELECTIONES agrum emere a fratre suo pafcruele. Hoc erat valde ridiculum: hostes enim occupaverant partem illam regionis: nemo ex Iudaeis ausus fuisset tunc accedere ad suos agros. Quum ergo privati essent agrorum suorum conspectu, potuit videri propheta desipere, quod emeret agrum cuius dominium erat penes hostes. Sed hoc modo voluit Deus ostendere, postquam Iudaei ad tempus privati essent terrae habitatione, tandem redituros, ut quisque ius suum recuperaret, atque ita quasi postliminio omnia illis essent integra, nempe postquam ipsorum misertus esset Deus. Sed primo loco videndum est fueritne haec nuda visio, ut loquuntur, an vero res gesta. Quidam putant hoc spiritu prophetico fuisse ostensum Ieremiae: sed ex contextu colligere promptum est, re ipsa agrum fuisse emptum. Primo dicit datum fuisse sermonem Ieremiae: sed aliquanto post subiicitur, postquam venit ille patruelis, tunc certiorem factum fuisse Ieremiam, gubernari hoc totum negotium divinitus. Praedixit ergo Deus prophetae quod futurum erat: JEcce veniet Chanameel filius Solium patrui tui, et offeret tibi agrum venalem: ita locutus est Deus prophetae suo: et hactenus licebit dicere vel per somnium, vel per visionem fuisse edoctum Ieremiam de re futura: sed quum postea addit ipsum Chanameel venisse, et Ieremias testatur se tunc agnovisse hoc totum profectum esse a Deo: minime dubium est quin historica sit narratio. Deus ergo voluit Chanameel venire ad Ieremiam, et proscribere agrum venalem, et ipsum rogare ut emeret, quoniam penes ipsum erat proxima haereditas, ac proinde ius redemptionis ex cognatione. Tenemus ergo fuisse quoddam coeleste oraculum prophetae datum, sed rem simul fuisse coniunctam: quoniam venit Chanameel, et agrum vendidit coram testibus: idque necesse fuit non tam causa ipsius Ieremiae, quam totius populi, et maxime fidelium, quibus hoc peculiare vaticinium fuit. Deus enim noluit hunc thesaurum esse vulgarem, sed deposuit apud suos electos, quemadmodum ex fine colligi potest. Antequam ergo veniret Chanameel, edoctus fuit propheta nihil fieri in ea re temere, sed Deum esse autorem. Iussus est ergo agrum emere, et quasi proiicere pecuniam. Quis enim non dixisset tantundem perire? deinde notanda est circumstantia temporis: propheta tunc erat in vitae periculo: quorsum igitur ager? deinde diximus non fuisse liberum accessum etiam si non fuisset carcere inclusus: neque enim ausus fuisset exire portam urbis. Fuit igitur haec prorsus ridicula emptio pro carnis sensu: profudit enim pecuniam Ieremias, et imaginaria fuit agri possessio duntaxat. Sed tamen quia sic Deo placebat, non pepercit pecuniae, et emit agrum a suo patruele. Dicit ergo venisse Chanameel filium patrui sui, sicuti loquutus fuerat Iehovah, venisse in