38:7 7 PRAELECTIONES 8 non potest fieri ut nos unquam poeniteat. Necesse igitur est unumquemque sibi esse exactorem, ut se ad calculum vocet, et quodammodo citet ad tribunal Dei. Videmus ergo nunquam homines posse ad poenitentiam adduci, nisi ubi sibi ante oculos proponunt mala sua, ut sibi pudorem incutiant, et quasi cum terrore se ipsos interrogent quid fecerint. Nam haec interrogatio signum est consternationis. Scimus plurimos perfunctorie agnoscere sua peccata: sed hoc frivolum est, quia postea evanescit haec cognitio sine fructu. Ergo seria poenitentia necessario hoc requirit, ut peccator non tantum sibi displiceat, non tantum pudefiat: sed etiam quodammodo stupeat ad sua vitia, nam hoc sibi vult haec inquisitio, Quid feci? continet enim admonitionem. Nunc tenemus quid valeant prophetae verba. Dicit se non temere reprehendere populum, sed quia talem pervicaciam in ipso cognoverit, ut nemo quod rectum est loquatur, nemo tangatur resipiscentia, quoniam non reputant quales fuerint, neque vitam suam ad rationem exigunt, sed securi indormiunt suis sceleribus. Eandem sententiam prosequitur quum dicit, omnes converti ad cursus suos^ hoc est, ad cupiditates suas. Verum per nomen cursus propheta violentos impetus designat: quasi diceret fuisse Iudaeos ita praecipites in suis cupiditatibus, ut quodammodo festinanter currerent: et comparat eos equis Tuentibus ad proelium. Scimus quanta sit violentia in equis, ubi ita celeri cursu ad proelium festinant: videntur enim volare, et aerem scindere, et terram confodere suis unguibus. Ita optime convenit similitudo, quum dicit propheta Iudaeos sic rapi violenter post suas cupiditates, ut non minus sint impetuosi quam equi militares, ubi immissi sunt ad proelium. Iam sequitur, 7. Etiam ciconia in coelis cognoscit tempora sua, et turtur7 et hirundo (alii vertunt picam: sed nomen hirundinis est aptius, quemadmodum statim patebit), et grues observant tempus itineris: populus autem meus non cognoscit iudicwm Iehovae. Hic rursus exprobrat Ieremias populo turpem socordiam, quod scilicet minus sapiat quam aves, quae tamen ratione et intelligentia non sunt praeditae. Dicit ergo Iudaeos magis fatuos esse quam grues et hirundines et ciconias. Non dubium est quin vulneraverit populum hac tam severa obiurgatione: sed oportuit contemptores Dei ita acriter affici, quia ex verbis satis constat quantopere obduruissent in suis sceleribus. Non mirum igitur est quod propheta affirmat magis esse insipidos quam grues et hirundines: quemadmodum Isaias similem amentiam illis exprobrat, quum dicit (1, 3) bovem cognoscere praesepe suum, et asinum stabulum domini sui: Deum autem non cognosci a