37:7 7 IN ISAIAM 8 3. (Vox clamans.) Prosequitur argumentum quod exorsus erat, atque expressius declarat se missurum populo, quamvis in speciem desperato, ministros consolationis. Simul praevenit obiectionem quae afferri poterat. Tu quidem promittis consolationem, sed ubi erunt prophetae? nam in deserto futuri sumus: unde perveniet ad nos haec consolatio? Testatur ergo desertum impedimento non fore quo minus ista consolatione fruantur. Et desertum metaphorice capitur pro vastitate illa quae futura erat. Non tamen nego quin ad iter intermedium alludat propheta. Videbatur enim deserti asperitas reditum intercludere. Promittit ergo, tametsi obstructae essent viae omnes, nec ulla rima pateret, Dominum sibi ac suis exitum per invia facile patefacturum. Alii coniungunt particulam hanc In deserto cum membro sequenti, atque ita exponunt: Parate viam Iehovae in deserto. Sed videtur potius vocem inducere propheta, quae palatos et quasi ab orbe habitabili expulsos colligat. Tametsi nihil praeter horrendam solitudinem conspiciatis, tamen haec vox consolationis ex prophetarum ore audietur. Haec enim ad duram illam servitutem referuntur, quam in Babylone subituri erant. Quos vero compellat ista vox? an fideles? minime : sed Cyrum, Persas, et Medos, qui captivum hunc populum tenebant. Hi, quum alieni essent ab obsequio Dei, coguntur populum liberare. Iubentur ergo parare ac sternere viam, ut populus Dei in Iudaeam reducatur. Ae si dictum esset: Ex inviis pervia facite. Hic commendatur vis et efficacia prophetiae istius. Nam Deus servos suos potestate instruens ut homines saevos et rapinis deditos, et tunc Babylonis victores iubeant populo suo reditum conficere, significat nihil fore obstaculo, quo minus sua promissio compleatur: quia velut conductitia omnium opera utetur. Unde insignis affertur consolatio, quum videmus Deum profanorum hominum opera uti in salutem nostram, ad eamque creaturas omnes, quum res postulat destinare. Quod autem via non Iudaeis, sed ipsi Deo paranda esse dicitur, hic etiam testimonium singulare habemus amoris ipsius erga nos: quod in se transscribit quidquid in salutem electi populi spectabat. Non erat autem Domino ambulandum, nec via ulla indigebat: sed nos ita sibi coniunctos esse ostendit, ut quod fit in nostram gratiam, sibi ipsi factum ducat. Quae loquendi ratio frequenter alibi occurrit, ut quum dicitur egressum esse Deum in proelium cum Christo suo: item equitasse per mediam Aegyptum : item sublato vexillo per desertum suos duxisse. Hic locus citatur ab evangelistis, et Ioanni Baptistae applicatur, quasi de ipso haec praedicta sint: nec immerito: fuit enim primarius inter nuntios et praecones nostrae redemptionis, cuius illa e Babylone redemptio typus tantummodo fuit. Et sane