30:7 7 HOMILIA XLV. designatus et approbatus rex fuisset: sed ad vitam priorem rusticam reversum fuisse, et Samueli se regendum permisisse, ut a parentibus pueri gubernari solent. Sed non conveniunt ista cum superioribus: nam textus istius sensus hic est simplicissimus, Saulem unum tantum annum adhuc regnavisse, quum ipsi regnum est confirmatum, ut supra vidimus: deinde biennium regnasse donec ea quae deinceps sunt recitanda contigissent. Itaque sic ista recitantur ad seriem historiae contexendain, Saulem a Deo fuisse electum regem antequam de hostibus primam illam victoriam reportasset: et in regia potestate confirmatum, nullo reclamante : deinde vero biennium regnasse, donec per filium lonathanum bellum adversus Philistaeos capitalissimos Israelitarum hostes renovaret. Quaeri vero non immerito potest an iusta suscipiendi belli fuerit occasio, an vero temere susceptum sit. Ac Ionathani temeritati tribui fortasse posse videbitur, ut sunt iuvenes fervidiores et in multis temere suscipiendis audaciores. Quare temeritati Ionathani istud adscribi posse videbitur, qui proximus praesidiariis Philistaeorum militibus illos ultro sit adortus. Neque enim legimus illum antea consilium suum cum patre communicasse, aut in mandatis a patre habuisse, aut a Samuele autoritatem accepisse. Verum exitus ostendit istud bellum non fuisse a Domino reprobatum. Et quoniam supra dictum est, populum vires resumpturum, et in integram libertatem asserendum, et de hostibus suis triumphaturum, inde possumus colligere, lonathanum non temere Philistaeos adortum: sed quum animadverteret partem haereditatis Israelitarum a Philistaeis occupari, et praesidiis armisque teneri, quasi devinctos Israelitas sibi subiicere vellent, quod Dei promissionibus prorsus repugnabat, quibus Deus spem Israelitis fecerat tranquille possidendi terram quam ipsis dederat, merito praesidiarios illos milites aggressus, disturbare conatus est, et praesidium occupare. Et sane non temere id fecisse lonathanum ex sequentibus apparet, quod non modo Saul filii sui factum probavit, sed ipse etiam Samuel, qui fuit tanquam os Domini, et organum spiritus sancti. Quamobrem ex iis fit satis conspicuum, non debuisse lonathanum ferre illa praesidia quae terram sanctam occupabant, quam Deus ipse populo suo in haereditatem dederat: et quibus veluti captivus populus detinebatur, et agros colere prohibebatur, propriaque domo exsulare cogebatur. Deinceps igitur dicitur Saul tuba clanxisse, et sua autoritate et mandato percussos illos praesidiarios milites declarasse. Neque enim ait: Filius meus Ionathanus istud bellum excitavit, sed percussit Saul stationarios milites Philistaeorum, quibus premebamur. Deinde videmus Saulem non sine mandato Dei Samuele internuncio, bellum