19:7 7 EPISTOLAE 3544.3545 8 Ibi ergo sermonem arripui et primo loco ministerium defendi nostrarum ecclesiarum.5) Respondi etiam insimulationi qua nos ut seditiosos traduxerat. Obieci praeterea eum vehementer fuisse hallucinatum quod ausus fuerit affirmare in Dei praeceptis, in historiis, in testamentis et sacramentis non esse tropos aut figuratas loquutiones, et ex scripturis demonstravi tropos inveniri, unde non posse ab eo concludi verba Domini, quae dicunt consecrationis, simpliciter accipienda. Hispanus ibi Iesuitarum princeps,6) qui cum legato pontificio venerat, sermonem excepit, et habuit orationem acerrimam qua reprehendit Reginam quod harum rerum cognitionem susceperit quum ad ipsam non pertineret, sed ad papam et episcopos, nec fas esse, dum haberetur concilium Tridentinum, tale colloquium privatum celebrare. Haec oratio Reginam valde offendit, et nisi respexisset cardinalem Ferrariensem Iesuitam docuisset modestiam. Cardinalis ad me sermonem convertit 7) et coepit causari quod meam linguam non intelligeret, quum tamen illam optime calleat. Proinde coepit mihi gallice respondere, quod ei facere non licuisset, nisi quae dixeram percepisset. Quumque solutiones eius essem confutaturus, Regina me monuit ut latina lingua uterer 8) quo omnes doctores et praelati intelligerent. Parui et dixi quae tempori conveniebant* Beza se interposuit et rabulae Hispano paucis respondit. Deinde cum Cardinale agere coepit de coena. Ibi ego narrationem evangelistae induxi, qui ait Dominum accepisse panem, benedixisse, fregisse, et dedisse discipulis, et demonstrabant! haec verba non habere alium accusativum quam panem. Frustra se conabatur explicare. D. Depensius coepit aliqua interponere, sed quum a strepitu et clamore Sorbonico non abstineret, res abiit in tumultuosam actionem, ita ut nec ipse Cardinalis abstinuerit a clamorosa vehementia. Itaque Regina iubente solutus est conventus quum iam nox esset. Visa est actio illa indigna regia praesentia,9) ita ut Regina decreverit non 5) La Place 197: La dessus P. Martyr excellent en doctrine et ayant singulierement traicte ceste matiere deduict en langage italien, ne scachant parler francoys, plusieurs choses servantes a tout ce qui avoit este allegue par le Cardinal et d'Espense, tant pour le regard du sacrement que pour ce qui avoit este dict de l'authorite des conciles et emendation d'iceux. 6) N. 3535. 7) Hic series orationum alia indicatur atque in ipsius Martyris relatione ap. Hottinger p. 745. Ibi enim Cardinalis ante Lainesium sermonem fecit, quod et Hist eccl. 599 affirmat 8) Hoc caeteri scriptores praetereunt. 9) Hist. eccl. 603: Entre la 2e et la 3e harangue, les prelats faisant leur conte qu'ils avoient gagne leur cause sur le poinct de la vocation, et que les ministres seroient bien