16:7 7 EPISTOLAE 2377.2379 8 2377. VERMILIIJS CALVINO. Scriptum quod contra Vintoniensem episcopum meditatur lente procedit, tam ob ipsum argumentum diligentius tractandum, quam ob sui corporis imbecillitatem et otii exiguitatem. Addit Argentoratensia, quae non ab omni parte tuta et felicia praesagiunt (Ex autographo Cod. Genev. 112, fol. 1.) Clarissimo viro D. Ioanni Calvino ministro verbi Dei fidelissimo ac mihi plurimum observando. Genevae. S. D. Literas quas ad me 25 Decembris dedisti l) Ianuarii 12 accepi : de quibus uti par est gratias ago, culpam vero de literis ad me serius missis nullam agnosco in te haerere. Idcirco ut eam depreceris, praesertim hoc tempore, non opus erat. Scio enim te quum in scribendo tum in ecclesia gubernanda plus occupatum esse quam sis ferendo. Sed ipse Deus, qui pater est, quique corporis Christi, nempe illius ecclesiae, perpetuo curam gerit, abs te non aberit. Quare quod agis agas, neque de mea offensione unquam sis anxius. Ille spiritus qui nos in Christo adiunxit, ut quae ad civilem et externam rationem pertinent omnino inter nos boni consulamus iubet. Deinde officia ista transmittendi literas meo iudicio leviora sunt quam ut ipse iis onerari debeas* Quod vero suades de scriptis iis quae prae manibus habeo, 2) video quo spectet, neque diffiteor consilii tui iustam esse rationem, modo illam sequi possim. Id vero quominus fiat duae sunt causae. Prima, tanto plausu a papistis, praesertim Anglis, librum Vinthoniensiss) exceptum esse, ut putent neminem esse qui ei queat respondere: remque prope sophistice prolixe accuratissime agit et perpetuo sententias patrum obtrudit. Quamobrem, si perfunctorie ac paucis contradicatur, clamabitur nihil actum. Unde mihi proposui ut singulis eius libri partibus respondeam, patres etiam opponendo patribus quantum ipsa res patietur, ne adversarii obganniant huic et illi loco non esse responsum. Novi Anglorum ingenia et existimo 2377. 1) deperditas. 2) Cf. N. 2357. 3) Contra Granmerum scripsit: M. Ant. Constantii theologi Lovaniensis Confutatio cavillationum quibus ss. eucharistiae sacramentum ab impiis Capernaitis impeti solet. Par. (Lovan.) 1552. 4. Ed. altera 1554. (Cf. Strype, Cranm. IL 25, p. 373, Schmidt, Verm. 177.) Martyris confutatio demum a. 1559 s. a. et I. fol. prodiit: Defensio doctrinae veteris et apostolicae de ss. eucharistiae sacramento. (Strype, p. 375, Schmidt, p. 222.)