14:7 7 EPISTOLAE 1429.1432 8 poenae2) accersendae causa ultro et data opera peccent? Ego vero, priusquam afferatur edictum, omnino Bernam3) eundum censeo. Si praefectus accepto mandato vos ad publicationem urgeat, Iacobus*) te absente rogabit ut in tuum usque reditum differat. Nam si te illuc contuleris, privatim cum amicis colloquendo longe plus impetrabis quam ^i decem legationes mitterentur. Quanquam nisi sanctis obtestationibus strenue contendas, parum ipse proficies. Interea hoc tibi artificium adhibendum erit, ut liberum ipsis intactumque relinquas quod in urbe expedire noverint, tantum in hac provincia5) demonstres non posse fieri. Ego enim spero fore ut eos brevi suae levitatis poeniteat. Nunc quod illis inconsiderate excidit in primo fervore tueri volent. Cave igitur ne ultra progrediare quam ut particulam illam in gallicis edictis eradi iubeant. De festis diebus hic abrogatis non subito 6) quin odiosi sermones illic iactentur. Dixi Bezae nostro, quum nuper nos invisit, me inscio et nihil tale optante plebiscitum fuisse factum. Quia tamen effugere nequeo quin autor existimer, sinistra iudicia cur non secure contemnerem? Literas ad Hallerum tibi mitto non obsignatas. Tu exemplar, si videbitur, describendum curabis et Farello in reditu ostendes. Vale, integerrime frater. Uxorem et filiolas plurimum salutabis meo nomine. Omnia nunc domi recte habere gaudeo. Dominus te in hoc prospero stata diu conservet ac labores tuos benedicat. Fratribus meo nomine salutem plurimam dices. Collegae mei et plurimi fratres te salvum optant. Genevae pridie nonas Ianuar. 1551. Ioannes Calvinus tuus. 1430. CALVINUS FARELLO. De Forneleto ad diaconatum Neocomense vocato praefatus de phrenetico quodam queritur ipsi molestias facessente. 2) qua crucem osculaii iubebantur, quod crypto-catholicis pergratum esse debebat. Hanc poenam placationem vocat. 3) sic a prima manu. Emendatum est in: illuc, fortasse a Beza qui eam quoque ep. prelo destinabat. Caeterum quod vocabulo afferatur utitur, respiat ad gallicas Bernensium ecclesias vocabulum eundum vero ad Viretum spectat. 4) Vaher. 5) gallica, quam quodammodo ut suam respiciebat sovebatque. 6) Sic autor eos lapsu calami. Facillima emendatio.