13:7 7 EPISTOLAE 1046.1049 8 Quid autem dicam tibi de ecclesiis germanicis? Interierint pleraeque interemptae per Interim impium Caesaris. Conflavit enim formam religionis corruptissimam Caesar, in qua missam, intercessionem divorum, orationes et oblationes pro defunctis, usum imaginum in templis, septem denique sacramenta servanda statibus proposuit. Adiecit minas saevissimas.2) Cesserunt itaque loco urbes praesertim et receperunt formam illam impiissimam. Augusta recepit 26. Iunii8) Musculus ergo desertus ab ecclesia se ad nos contulit.4) Defecerunt vicinae urbes omnes. Optimus et doctissimus Brentius aegre evasit cruentissimi lupi manus.5) Domino sit gratia qui illum nobis servavit. Defecerunt Ulma, Neroberga, Memminga, Cambodunum ete. Argentina, Constantia et Lindovia perstant adhuc. Perstant adhuc pauci aliquot principes. Intelligo et Philippum animosiorem factum iam melius et liberius dare consilium. Audio D. Bucerum fortiter impugnare Interim.6) Utinam excitetur tuus quoque spiritus qui scribas antidotum contra Interim. 7) Si cares exemplo, fac sciam, mittam brevi. Et praestaret quidem viros doctos contra abominationem illam scribere, quo confirmarentur rursus pectora pavitantia. Oremus quoque Dominum ut erigat lapsos et fraenum ponat in rictum illius cruentae bestiae, ne quo libet progrediatur. Comitia finita sunt ultima Iunii. Discesserunt principes. Quid facturus sit Caesar Augustae ignoratur. Utinam non descendat Argentoratum. Dominus misereatur ecclesiae suae afflictissimae. Vale aeternum cum D. Farello et bonis omnibus. Tiguri 14. Iulii anno 1548. Salutant te fratres. H. B. tuus. 1047. CALVIN A M. DE FALAIS. Contrat de mariage et noces de Mademoiselle de Wilerzy. Signature autographo Bibi. de Geneve. Vol. 194, f. 78. Ed. d'Anist? p. 112. Ed. Bonnet. I. 254. Trad. angi. II. 159. 2) Be Interim v. Sleid. III. 104. BiecJc, dreyfaches 3) Sahg, Hist der Augsp. Conf. I. 583. RanJce, deutsche Gesch. V. 46. 4) Sleidan. III. 113. Salig I. I. 5) Sleid. ibid. Hartmann u. Jaeger, Joh. Brenz. ll. 153. 6) Roehrich II. 191. 7) Edidisse anno sequente non est quod te moneamus.