7:699 699 CONSENSIO IN RE SACRAMENTARIA. 700 XX. Proinde haec nostra sententia est: quum hic in terra panem et vinum cernimus, erigendae sunt mentes in coelum ut Christo fruantur. Ita nos quoque docemus Christum in coelis ad dexteram patris manere, non descendere aut ascendere visibiliter aut invisibiliter, effabiliter aut ineffabiliter: coniungere se autem nobis per spiritum suum, totumque se, dona inquam sua, et omnia ad salutem nobis necessaria, in nos transfundere: nos illa per fidem recipere et possidere. Ergo sentimus fidem se attollere in coelestia ad Christum, et hunc sese nobis insinuare per spiritum suum ad vitam et salutem, iuxta illud: Qui credit in me habet vitam aeternam (Ioann. G, 47), qui confitetur quod Iesus est filius Dei, Deus in eo manet et ipse in Deo (1 Ioann, 4, 15). Proinde non fingimus inanem quandam speculationem fidei, sed vivacem. XXI. Ac tum praesens est nobis Christus dum supra mundi huius elementa ipsum quaerimus. Praesens est nobis Christus quum ipsum vera fide amplectimur. Nam fides reddit nos Christi participes, maxime vero quum non sola fides contemplatione caelesti, sed cum immotis (?) simul sigillis et actione mystica fidelis mysteria Christi peragit. XXII. Neque enim fas est Christum insimulare fallaciae. Quod fieret nisi veritatem simul cum signo exhiberi sentiamus. Satis de hoc dictum est propositione aut articulo VIII et XII. XXIII. Et vos quoque conceditis signum non esse inane.