7:697 697 IN EE SACRAMENTARIA. 698 redemptionis excitandam et retinendam. Porriguntur ad obsignandam veritatem, quod Christus vere pro nobis traditus sit et vere redemerit credentes. Constat nobis quoque ipsa res. Qui enim fideles accedunt ad coenam, revera redempti sunt, adeoque palam iam ostendunt et confitentur omnibus, quod sint de eorum numero qui per mortem filii Dei vere facti sunt haeredes regni coelorum. XIII. Hinc sequitur, nos edere et bibere corpus et sanguinem Domini. Fidelis semper et ubique edit et bibit corpus et sanguinem Domini, iuxta illud: Quid paras dentem et ventrem? crede et manducasti. Ergo quum pius in coena veritatis symbola et sigilla percipit, eadem fide qua Christo insitus est, Christum manducat et bibit: non quod prius non habuerit communionem cum Christo (ab initio enim fidei particeps Christi fuit et est), sed quod iam secundum institutum Christi memoriam celebrans redemptionis per traditum Christum, renovans reparat adeoque et continuat perceptionem Christi quae victibus fidei grandescit, spiritu autem Dei sancto perficitur plenissime. XIV. Interim rem ex signo non facimus, neque utrumque simul in unum confundimus, sed sedulo alterum ab altero distinguendum admonemus. Cur ergo nos, qui ut hoc fiat ab omnibus modis omnibus laboramus, a doctis etiam, tantum non damnamur ? XV. Non includimus corpus Christi in panem, et impanationem acriter damnamus Probe et hic nobis convenit XVI. Nec somniamus Christi carnalem in nos transfusionem. Proinde spiritualis est coniunctio qua cum Christo connectimur. Ioannis 14 (v. 23) : Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Similia sequuntur Ioannis capite 15 (v. 1 seqq.), 1 Cor. i (v. 17); Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Cap. 6 (v. 17); Qui agglutinatur Domino unus spiritus est In 2 Cor. 6 (v. 16), Eph 3 (v. 17) legimus Christum per fidem inhabitare in cordibus nostris. Locus itaque Ephes, o (v. 30); Quoniam membra sumus corporis eiusdem ex carne eius et ex ossibus eius, referri debet ad incarnationis mysterium. De quo idem apostolus loquens dicit: Postquam pueri habent commercium cum carne et sanguine, et ipse similiter particeps factus est earundem ete.