7:696 quam circumcisum, et eum qui amicus Dei dudum fuerat ex gratia, postea recepisse signum circumcisionis, signaculum iustitiae fidei quae fuerat in praeputio patris nostri Abrahae (Rom. 4, l l ) . Et particula Simul perinde sonat ac si sacramentis alligata sit gratia, et quasi iam primum, quum baptismus percipitur, remissio peccatorum conferatur. Paulus multo circumspectes loquens, unus panis, inquit, unum corpus multi sumus (1 Cor. 10, 17). Sumus, inquit, non efficimur. Vestrae loquutiones ita sonant quasi beneficio sacramentorum et operis illius sacramentarii emundemur. At ita perperam senserunt Scholastici, qui vestra probant, nostra de sacramentis improbant X. Non quod remissio peccatorum proveniat a baptismo, sed a sanguine CEristi. Hoc ergo poscimus a vobis ut simpliciter dicatis, sanguine Christi in cruce effuso abluuntur credentes, in spiritu inquam, per fidem. Uam vero emundationem attestatur significat et obsignat Deus in electis suis per sanctum baptisma Christi. Haec est simplicitas quam requirimus. XI. Proinde non aliter confert baptismus, nisi quia eius ablutionis testimonium est, quam filius Dei effuso in cruce sanguine comparavit, et quam fruendam evangelii sui fide offert ac spiritu suo in cordibus perficit. In his affulget magna spes concordiae. Si enim ita pergamus loqui, omnes intelligent quid sentiamus et quid dicatur. Potest totum negotium in haec contrahi capita: Solus Dei filius in cruce nos abluit sanguine suo et gratuito nos haeredes effecit vitae aeternae. Hoc beneficium per fidem in spiritu recipiendum perficiendumque offert et annunciat mundo per praedicationem evangelii. Qui credit praedicato evangelio, habet remissionem et vitam: qui non credit, nec remissionem habet nec vitam. Caeterum Deus, qui tibique nostris infirmitatibus se attemperat, istud coeleste beneficium attestatur et obsignat per sacramenta. Sacramenta sunt gratiae et beneficii per Christum exhibiti fidelibus non inania et fallacia spectacula, sed veritatis sigilla ac testimonia. Vere enim redempti sunt fideles. Vere communicatur nobis donum coeleste per spiritum in fide. Vera sunt quae testantur sacramenta facta esse, fieri et perficienda esse in fidelibus. XII. In coena quum nobis porriguntur signa corporis et sanguinis Domini, dicimus non frustra porrigi quin res quoque ipsa nobis constet. Quasi vero quisquam nostrum unquam dixerit, signa corporis et sanguinis Christi frustra porrigi. Porriguntur enim ex institutione Christi ad memoriam