7:694 sive obiectum fidei nostrae. Idololatriae scelus est in res creatas figere aut locare salutis fiduciam. A Deo vero vivo et aeterno deficiunt quicunque praeter Deum aliam sibi salutem fingentes ponunt IV. Solus Deus est qui agit per sacramenta et totam efficaciam spiritui sancto ferimus acceptam. Deum agere aut operari in fidelium cordibus dum percipiuntur sacramenta, tutius videtur loqui quam dicere, Deum operari per sacramenta. Nam vocabulum Per videtur rebus inanimatis, aquae, pani et vino, signis inquam, plus tribuere quam tribuendum est. Recte quidem tribuitur omnis boni efficacia spiritui sancto. Loquutio tamen ita sonat quasi externis rebus communicetur etiam efficacia spiritus sancti incommunicabilis. Dona enim Dei ita propria sunt spiritus sandi, ut vera religio iubeat credere ne apostolos quidem, longe praestantiores inanimatis signis, dare spiritum sanctum. V. Haec actio non apparet nisi in electis. In sacramentis duae sunt actiones: externa et interna. Externa communis est bonis et malis, interna bonis duntaxat. Pii enim soli probant sese: soli sunt confoederati Dei: soli memoriam traditi Christi rite celebrant VI. Nec prosunt sacramenta quam dum ad Christum nos manu ducunt, in quo quaerendum quidquid est bonorum. Credimus sacramenta esse manuductiones ad Christum. Id ipsum enim dixit apostolus de lege quae est paedagogus ad Christum (Gal. 3, 24). Credimus in Christo quaerendum, non in signis, quidquid est bonorum coelestium. Signa testificantur et significant illa bona. Per sacramenta, velut signa, dirigimur ad 44*