7:693 693 IOANNIS CALVINI PROPOSITIONES DE SACRAMENTIS. Annotationes breves adscripsit Henricus JBiMingerus. I. Sacramentis Dei gratiam non alligamus. Gratiam sacramentis alligari intelligimus quum gratiam simul dari et percipi credimus aut opinamur, quando sacramenta percipiuntur. Si enim gratiae particeps efficeris et percipis dona coelestia quando sacramenta percipis, certe beneficio sacramentorum percipis, atque ita gratia sacramentis coniuncta aut alligata est Iam si vos sacramentis gratiam Dei non alligatis, quare ergo dicitis: quae in sacramentis figurantur, dicimus electis exhiberi? Et qui baptismum recipit simul remissionem peccatorum recipit? Si simul percipit, simul ergo coniuncta sunt, adeoque gratia alligata est signo. Hic non video quid doctrina vestra discrepet a doctrina papistarum, qui docent sacramenta conferre gratiam omnibus sumentibus ipsa. II. Ad sacramenta non transferimus spiritus sancti virtutem aut officium. Virtus et officium spiritus sancti est coniungere nos Christo, participes nos facere Christi et omnium donorum coelestium. Nota enim est illa Apostoli sententia: Et per hoc scimus quod manet in nobis, e spiritu quem dedit nobis (1 Ioann. 3, 24). Et iterum: Ex hoc cognoscimus quod in eo manemus, et ipse in nobis, quoniam de spiritu suo dedit nobis (ib. 4, 13). Hic spiritus vitalis ille succus est qui e vite in palmites transfunditur et frugiferos reddit Quod si sacramentis non tribuitis virtutem et officium spiritus sancti, quomodo dicitis perceptione sacramentorum effici ut Christus in nobis habitet, et nos in Christo, et ea ratione universis Christi bonis fruamur? III. In sacramentis non locamus salutis fiduciam. Et recte quidem. Solus enim Deus est spes nostra, anchora salutis aeternae, ac fundamentum et petra