50:69 69 CAPUT Y. 70 tota, quam in ipso habere nos convenit, fiducia et consolatio. Verum hominem et fratrem nostrum agnoscimus Christum in carne sua, non carnaliter: quia nonnisi in consideratione spiritualium eius donorum acquiescimus. Ipse ergo nobis spiritualis est, non quia deposito corpore conversus sit in spiritum: sed quia suos regeneret ac gubernet spiritus sui virtute. 17. Proinde si quis in Christo. Quoniam defectiva est oratio, ita implenda est: Si quis in Christo, hoc est, in regno Christi, vel in ecclesia locum aliquem obtinere cupit: ille sit nova creatura. Hoc verbo damnat quamvis excellentiam, quae magni fieri solet ab hominibus, si desit renovatio cordis. Doctrina quidem, et eloquentia, et reliquae dotes pretiosae sunt et honorandae: sed ubi non adest timor Domini et recta conscientia, totus earum honor evanescit. Nemo igitur superbiat ulla excellentia: quoniam praecipua laus Christianorum est sui abnegatio. Neque vero hoc tantum dicitur ad refutandam pseudoapostolorum vanitatem, sed etiam ad corrigenda ambitiosa Corinthiorum iudicia, quibus pluris erant externae larvae quam vera sinceritas. Tametsi hoc commune est vitium fere omnibus sacculis. Quotus enim quisque est, qui non ostentationi multo plus tribuat quam verae sanctimoniae? Ergo hanc admonitionem teneamus, nihil esse in ecclesia debere omnes, qui non renovati sunt Dei spiritu: quibuslibet alioqui ornamentis fulgeant. Vetera praeterierunt. Quum de regno Christi loquuntur prophetae, coelum novum et terram novam fore denuntiant. Quo significant omnia in melius conversum iri, donec compleatur piorum felicitas. Iam vero quum spirituale sit Christi regnum, conversio haec potissimum in spiritu fieri debet: ideoque merito inde incipit. Est igitur elegans et apta allusio, quum Paulus eiusmodi elogium ad extollendam regenerationem accommodat. Vetera autem appellat, quae non sunt spiritu Dei reformata. Proinde hoc nomen gratiae renovationis opponitur. Transiisse accipit pro emarcuisse: ut solent res caducae post elapsum suum tempus decidere. Solus ergo novus homo floret ac viget in regno Christi. 18. Porro omnia ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Iesum Christum: et dedit nobis ministerium reconciliationis. 19. Quoniam erat Deus in Christo mundum reconcilians sibi, non imputando illis sua ipsorum peccata: et deposuit in nobis sermonem reconciliationis. 20. Itaque pro Christo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos: %rogamus pro Christo, reconciliemini Deo. 21. Eum qui peccatum non noverat, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso.