44:69 69 CAPUT III. 70 felicius, quam quiete vivere: ac ideo vacuum et solutum esse omni metu. Quod Dominus tanquam praecipuum bonum populo suo promittit. 14. Exsulta filia Sion (vel iubila) exsulta Israel, gaude et exsulta toto eorde filia Ierusalem. 15. Abstulit Iehova iudicia tua, purgando avertit inimicos tuos, rex Israel Iehova in medio tui, non videbis malum amplius. Confirmat propheta superiorem doctrinam exhortans fideles ad gaudium, quasi iam prae oculis exstaret quod ante pollicitus est. Sic enim prophetae, quo magis animent fideles ad bene sperandum, provocant eos ad testandam suam gratitudinem, ac si iam gratia Dei illis esset in manibus. Certum est, doctrinam hanc fuisse eo consilio propositam Iudaeis, ut in ipso exsilio et extrema desperatione nihilominus sese accingerent ad gratias Deo agendas: quasi votorum suorum iam damnati essent, ut loquuntur. Sed tenendum est consilium prophetae nostri: et communis etiam illa ratio quam sequuntur omnes prophetae. Perinde enim fideles hortantur ad Deum laudandum, ac si iam fruerentur bonis, quae tamen procul adhuc sunt remota et videntur etiam esse abscondita ab ipsorum sensu. Nunc ergo tenemus in quem finem hic propheta hortetur Iudaeos ad Deum laudandum. Gratulatur enim ipsis ac si iam fruerentur ea felicitate, a qua ( procul aberant. Sed quia non simplex est gratulatio, simul etiam tenendum est, Deum tam liberaliter agere erga ecclesiam suam, ut fideles ad gratitudinem incitet. Nam polluimus omnia eius beneficia, nisi saltem referimus sacrificium laudis, ut alibi dictum fuit. Et ad eandem confirmationem spectat repetitio, quae alioqui videri posset supervacua, Exsulta filia Sion, iubila, gaude, laetare toto corde filia Ierusalem. Sed non abs re hanc vehementiam propheta adhibuit: quia videbat quam difficile esset erigere animos afflictos, quum praesertim nihil spei Deus ostenderet secundum rationem carnis. Sed voluit hac verborum congerie ipsos armare, ut possent alacrius luctari cum tot et tam duris et arduis tentationibus* Postea adiungit, Deum abstulisse iudicia Sionis. Iudicia intelligit poenas, quae fuissent infligendae si*Domino propositum fuisset iure agere cum Iudaeis: quemadmodum si quis lingua nostra diceret, Pay brusle tous tes proces. Significat igitur Deum nolle amplius inquirere de peccatis populi sui. Scimus variis modis accipi nomen iuDt^D apud Hebraeos: sed hoc loco, quemadmodum dixi, significat quod dicimus gallice, Toutes procedures. Denique ita pronuntiat Deus sepulta esse peccata populi'sui, ut quodammodo exuat personam iudicis et remittat ius suum, ita ut nolit amplius