30:69 69 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XIV. 70 Hic igitur adoranda nobis inscrutabilia Dei iudicia, nostris sensibus altiora. Nam si nimis anxie vellemus causas investigare cur Deus Ionathanum condemnant, quandoquidem antea vidimus Ionathanum testatum fuisse se ignorasse quod pater ipsius prohibuerat: et non peccasse illum malitia, sed quod fecit in populi salutem fecisse: nae graviter in Dei iudicia peccaremus : quae sunt abyssus profundissima, et in quae non est nobis curiosius inquirendum. Hoc igitur exemplo sapere discamus ad sobrietatem, et quorum non habemus notitiam, non anxius neque curiosius investigare. Caeterum hic merito obiici posse videbitur, ab iniquo iudice latam sententiam adversus innocentem semper esse tromendam: atque in primis hoc loco papistae maxime abutuntur ad excommunicationum suarum fulmina constituenda. Aiunt enim quum adversus aliquem innocentem suum fulgur excommunicationis iaculati fuerint, tanti esse suam autoritatem tamque sacrosanctam, ut si quis offendatur repente sit condemnandus tanquam maxime noxius. Sed cornuta sunt istiusmodi argumenta: quod non sint in exemplum trahenda quae semel Deus fieri voluit. Singulare enim est factum istud Ionathani, quod permisit Deus ut Saul suae temeritatis poenas lueret. Ac saepe, fateor, reges Dei afflati maiestate loquuntur, etiamsi quid loquantur ignorent: quod Caiaphae summo pontifici accidisse videmus. Nam prophetiam edidit de Christo, licet Dei et veritatis hostis. Unde vero, obsecro, donum istud prophetiae? Deus enim ratam fecit autoritate pontificia prolatam istam sententiam, oportere ut homo moreretur pro toto populo: ut notum fieret omnibus mortem et passionem Domini nostri Iesu Christi fore omnium redemptionem. Itaque Deus ad unum actum linguam Caiaphae impulit: quod si trahere in regulam generalem quis velit, nae vana superstitione Deum et ipsius prophetiam irriserit. Sic papistae suam ignorantiam hoc loco produnt: quando dignitate ista pontificia, tanquam ingenti clypeo se protegunt, et inferunt papam, qui summo pontifici successit non posse loqui nisi afflatum sancto Dei spiritu. Atqui non dicitur Caiaphas semper prophetasse: semel duntaxat tota vita sua prophetiam illam edidit, ac plus quam centies millies blasphemavit. An ergo trahetur in regulam generalem singulare illud factum? nimium hoc arroganter ab istis fit. Itaque observemus Deum ut Saulem de sua temeritate puniret voluisse ratam facere latam ab illo sententiam: quasi diceret: Tu rex es: sacrum esse tuum os oportet hac in parte, tanquam spiritus sancti organon: tu ergo sententiam tulisti, quam volo ratam esse: sed adversam tibi in tuum damnum. Non igitur inde sequitur Deo probatam fuisse et acceptam illam exsecrationem qua totum populum obstrinxerat: