20:69 69 1563 IUL. 70 et isti hic, qui contendunt secum, dicunt quod symbolum apostolicum dividendum est, quum dicimus: credo in Deum, et deinde interposito puncto patrem dicunt, quod ego in tua Catechesi et Institutione non vidi. Sic et Symbolum Nicenum dividunt: Credo in unum Deum, et interposito puncto dicunt : Patrem, quod testantur confessiones impressae nuper Polonicae.4) Te quoque idem sentire dicunt. An ita sit et mihi credendum rogo ne pigeat describere. Deinde etiam contentio fuit hic inter nos an baptizandi sint nomine eorum qui olim idolatrae erant,5) ut apud nos Stanislaus fuit. Quidam ministri dicunt, nomina eorum non amplius usurpanda, sed ex Novo et Veteri Testamento sumenda, et praecipue ab iis abstinendum quos adhuc hic papistae colunt, eorum templa, ossa et altaria habent, ut Stanislaus Polonus adhuc hic pro deo colitur et nullus alius fuit a quo hoc nomen usurpatum sit praeter hunc. Rogo ut etiam possim scire morem vestrae ecclesiae. Scio te occupatum esse aliis et magis utilibus: sed quia etiam me istis posse non parum iuvari scio, rogo ne etiam unam quadram horae te insumere scribendo mihi poeniteat. Gratissimae mihi erunt literae tuae et aliis fratribus. D. Bulingerus tuas literas una cum suis ad me transmittet, pro quo ego etiam gratias agam vobis et Dominus rependet. Me orationibus vestris commendo. Datum Cracoviae 20. Iulii anno 1563. V. D. amicus et frater in Domino Sta.6) 3985. THENAUDUS1) CALVINO. Tristem depingit ecclesiae Polonicae statum, dissidiis et haeresibus turbatae. Cuius pertaesus de reditu in patriam cogitat. (Ex apographo Cod. Paris. Dupuy 102, fol. 167.) Clarissimo theologo D. Ioanni Calvino ecclesiae Genevensis pastori fidelissimo domino et tanquam patri in Christo carissimo. Genevae. 4) Tales quoque nobis non innotuerunt. 5) i. e. an quodlibet nomen, vel paganae originis, usurpandum in baptismo puerorum. 6) Stanislaus. 3985.1) N. 3209. 3267.